BCCCAP00000000000000000000544

DE PARABOll,IS EVANGELICIS 245 elicere vult. Ideo dicit: « nequando convertantur, et dimittantur eis pee– cata (Me.), vel, et sanem eos » (Mt. Jo. Act.); id est, Deus permisit ut propria culpa inciderent in talero indurationem, quae conversionem, ad remissionem peccatorum vel salutem necessariam, excluderet, ne per eam impediretur maius bonum, et divinum frustraretur consilium salvandi omnes per mortem Christi, ab induratis suis inimicis ei in– ferendam. Sed, si textus Matthaei mitius sonat, et facile explicatur de scopo misericordiae in propositione parabolarum, alii duo Synoptici difficul– tatem primo aspectu facere videntur, praesertim Marcus, qui retento solum initio et fine prophetiae Isaiae, a Mt. integre citatae, inducit Jesum sic exponentem scopum sui sermonis parabolici: « •.. illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, ut (tvoc) videntes... non videant, et audientes... non intelligant, nequando convertantur, et dimittantur eis pee– cata >>, graece, xocl &q:¡e&?í ocu"t"oic; = et dimittatur eis. - Etiam Le. habet ut, (tvoc). Thesís iustitiae. Hunc textum respicientes quidam exegetae, (MAL– DONATUS, FoNCK, alii superius nominati), firmiter tenent Jesum in pa– rabolis loquentem voluisse celare mysterium regni Dei turbis, et ma– xime scribis et pharisaeis, in iustam punitionem incredulitatis ab eis ostensae cum aperte et plane loquebatur. Sumunt particulam ut. (tvoc) sensu suo primario, nempe causali vel finali. En verba el. I. MArno– NADO: « .•. non dubito ...ideo Christum, hoc quidem loco, (loquitur de parabolis lacus, Mt. 13, Me. 4, Le. 8), parabolis usum fuisse, non ut auditores melius intelligerent, sed ut, qui credere nolebant diserte aperteque loquenti, loquentem per parabolas et obscure, etiam si ma– xime vellent, intelligere no~ possent » 9. Thesis misericordiae. - At sunt multi alii interpretes, qui de scopo misericordiae hoc logion Christi explicari posse ac debere contendunt. - Partícula ut (tvoc) Me. 4, 12; Le. 8, 10 sumenda est non sensu finali, sed consecutivo, = ita ut, itaque. Est vestigium semitismi: sicut hebr ?, non indicat solum motivum vel finem, sed etiam occasionem, cón– sequentiam, explicationem; neque exprimit solum causalitatem effi– cientem strictam, sed etiam permissionem, occasionem. Sensus esset idem ac in Mt. ubi exprimitur quidem factum obcaecationis audientium, non finis a Christo intentus. - Particula ut (tvoc) in Me. et Le. expli– catur ex tacita citatione Isaiae, et conceptualiter refertur ad verbum 9 Ita in Me. 4, 33; et similiter in Mt. 13, 13.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz