BCCCAP00000000000000000000544

244 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. nem: haec responsio inseritur a tribus Synopticis ínter propositionem parabolae seminantis et eiusdem explanationem 8. Iuxta tres Synopticos distinguit Christus duplicem classem audi– torum: a) discípulos, cum aliis qui, ut ipsi, bene dispositi erant, et simili modo petierant explicationem (Me.), et b) alios, ceteros (Le.), qui foris sunt = 't"oi~ ~~w (Me.). - Primis datum est nosse mysterium (Mt. Le.), vel datum seu commissum est mysterium regni Dei (Me.). Aliis autem non est datum (Mt.), vel datum est in parabolis (Le.), vel omnia in parabolis fiunt (Me.). Et adiungit Christus rationem huius diversae oeconomiae divinae erga discipulos et erga alios: partim pendet a libera voluntate Dei, qui liber est in suorum donorum elargitione, quin nemini faciat iniuriam, sive ea auxerit habenti, sive ea abstulerit non habenti vel parum habenti (Mt. 13, 12); partim vero pendet a diversa hominum voluntate, berre vel male disposita erga ipsa dona seu lumina divina. Hanc alteram causam effert Christus, dicens: « Ideo in parabolis loquor eis, quia ( = l)'t"~) videntes non vident, et audientes non audiunt neque intelligunt. Et adimpletur in eis prophetia Isaiae... ; auditu audietis et non intellígetis... » (Mt. 13, 13-15). Ratio sermonis parabo– lici videtur in hoc textu Mt. assignari incapacitati populi, qui ad visa et audita (miracula) non attendebat ut ea intelligeret, et lucem quae ipsi offerebatur sustinere non valens, respuebat. Ideo Christus, lucem directae et apertae instructionis, quae eos magis excaecaret, subtrahens, loquitur eis in parabolis, sub velamine similitudinum, si forte hac luce mitiori, subobscurá parabolarum infirmi eorum oculi non offendan– tur, et perveniant tandem ad cognitionem veritatis. - Scopus igitur parabolarum iuxta verba Christi, prout a Mt. referuntur, est scopus misericordiae: non ideo utitur parabolis, ut ipsi non intelligant et indu– rentur in malo; sed quia non intelligunt; quia ita sunt conformati, utique malitia sua, ut nimia luce irritentur, et necesse sit eam admi– niculo parabolarum temperare. - Citatio Isaiae 6, 9 s. congruit usui primi Evangelistae confirmandi facta et dicta Christi citationibus V. T. - Adest similitudo ínter Isaiae et Christi ministerium cum respectivis auditoribus: dum coaevi Christi « videntes non vident... », convenit eis quod de coaequalibus suis Isaias scribere iussus est. Deus non vult di– recte et per se indurationem populi, sed eam praevidet, et permittit ad alium finem bonum, ut non impediatur bonum quod ex illo malo 8 Haec pericopa non est in suo loco: non dicta est a Christo in navicula, ex qua locutus est parabolas, sed postea, cum, uti dicit Marcus, fuit solus cum Duo– decim et paucis aliis: tamen quia dicta est eadem occasione qua Christus explicavit parabolam seminantis, (et alias, saltem zizaniorum), ideo inseritur hic.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz