BCCCAP00000000000000000000544

DE PARABOLIS-EVANGELICIS 243 cas ipsius Christi. Ipse, optimus Magíster, hanc niethodum paedagogicam elegit, quia aptam eam iudicavit ad doctrinam Regni Dei sive rudi– bus sive excultis proponendam; harre autem methodum eligens, non se ligavit, sed libertate usus est, tum quoad naturae descriptionem, tum quoad eiusdem ima:ginis applicationem ad veritatem superiorem quam volebat docere. V - De fine seu scopo parabolarum evangelicarum. - Quaestio ve– xata in studio parabolarum evangelicarum, est de fine vel motivo earum: « Qua intentione ductus selegerit Christus harre methodum in proponenda sua doctrina ». Alii thesim iustitiae punitivae, alii thesim misericordiae defendunt. Cardo quaestionis, eiusque solutionis, est diversa interpretatio textus Synopticorum, ubi de scopo parabolarum sermo est. In solutionem influunt etiam aliae considerationes, v. gr. de fine seu motivo totius operis Christi in genere, et suae doctrinae in specie: ideo est quaestio non solum exegetica, sed etiam theologica, quae inter ipsos catholicos di- . sputatur. Thesim iustitiae defendunt plures auctores, ut MALD0NADO, L. FoNcK, (qui eam vocat traditionalem), A. DuRAND, I. KNABENBAUER, A. SKRINJAR, etc. 7 • Thesis autem misericordiae, (quae etiam ab eius fautoribus vocatur traditionalis), invenitur apud multos Patres\(J. CHRY– S0ST0MUM, HIERONYMUM, AuGUSTINUM, BEDAM),. item apud S. THo– MAM, CAIETANUM, et inter modernos, tenetur a LAGRANGE, J. VOSTÉ, I. HUBY, D. BuzY, etc. - Uti diximus, quaestionis solutio pendet a recta intelligentia textus Synopticorum, ubi Jesus ab Apostolis in– terrogatus, rationem dat sui sermonis parabolici. Hinc sit: Studium textus. Post propositam parabolam seminantis, interrogant discipuli Jesum, iuxta Mt. 13, 10: « Quare in parabolis loqueris eis? »; iuxta Me. 4, 10, non solum discipuli, sed etiam illi qui erant cum Duo– decim, postquam, relicta turba, Jesus fuit vespere solus cum eis, interro– garunt -rcx<;; mxpll(;~oM<;;: quod potest intelligi, vel petierunt explicationem parabolarum, vel rationem cur in parabolis loqueretur inquisierunt. Iuxta Le. 8, 9 interrogant discipuli: « quaenam esset haec parabola », id est, quisnam esset eius sensus. - Duo ergo petebant apostoli: a) ra– tionem vel motivum sermonis parabolici ad turbas, et b) explicatio– nem parabolae propositae, .de seminante.. - Ad utrumque respondet Christus: sed nunc nostra interest Eius responsio ad primam quaestio- 7 Idem dicunt rationalistae, * A. JÜLICHER, * A. LorsY, *WEINEL, *M. GüGUEL, &, de parabolis prout in Evangelio referuntur, non prout a Christo prolatae sun_t.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz