BCCCAP00000000000000000000544
DE PARABOLIS EVANGELICIS 241 tionis, aequationem inter eos faciendo sub intento aspectu formali: « sicut in exemplo proposito res eveniunt hoc vel illo modo, ita in re– gno caelorum... ». - Haec aequatio instituta ducit interpretem in ve– ra aestimatione diversorum elementorum parabolae: quid sit essentiale, quaenam sint principalía, quaenam solum ornamenti causa ponantur. 4) Semel statutá doctrina formali parabolae per hanc reductio– nem ad duos terminos comparationis, cetera elementa quae ad illam doctrinam non sunt necessaria, habenda sunt ut secundaria: quae, vel ponuntur ornamenti causa ad pulchriorem descriptionem typi, (haec vocat MALDONATUS « emblemata » seu ornamenta), vel sunt dementa allegorica ad illustrationem antitypi seu doctrinae per typum propo– sitae. - Elementa prioris dassis, scilicet mere descriptiva typi, relin– quenda sunt, vel deducenda est idea quae ex omnibus simul sumptis eruitur, et applicatio congrue facienda; alterius vero dassis, nempe allegorica debent considerari, videndo quomodo ad doctrinam para– bolae, licet secundario, possint applicari. 5) Loci paralleli consulendi sunt: nam cum Synoptici in doctrina Christi tradenda idem schema ge~erale sequantur, interpres parabo– larum inquirat oportet an ea quam vult explicare, habeat parallelam in alío Evangelista, ut eá utatur ad mutuam illustrationem, perpen– dendo ea quae sunt propria singulis evangelistis, ut doctrina quam Christus voluit illá parabolá tradere, darior appareat. Animadvertatur autem sedulo utrum vere agatur de eadem, an solum de simili para– bola; v. gr. an parabola de talentis apud Mt. 25, 14-30, sit eadem vel diversa cum parabola de minis apud Le. 19, 12-17. 6) Attendendum est quoque ad conclusiones sic dictas « appa– rentes », non reales, et ad possibilem fusionem duarum vel plurium parabolarum in unam. - Invenitur in nonnullis parabolis evangelicis, (D. Buzy numerat quattuordecim) aliqua sententia vel proverbium con– clusivum, quod primo aspectu apparet uti lectio per parabolam tra– dita; sed si sumitur uti clavis, et applicatur ad schema parabolicum, non aperit sensum; illa sententia vel proverbium non fl.uit ex typo descripto. Ex hoc apparet ipsam non esse doctrinam a parabola inten– tam, sed positam vel adiunctam fuisse ibi ob quamdam analogiam plus minusve remotam cum doctrina parabolae. Sic in parabola pharisaei et publicani (Le. 18, 9-14), sententia fmalis, « omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur » (v. 14), quae videtur conclusio tradens doctrinam parabolae, non est vera sed apparens conclusio, quia si applicatur typo descripto, non verificatur..
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz