BCCCAP00000000000000000000544

238 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS 11. perioris ordinis, cuius docendi gratia narratio parabolica instituitur. Prius elementum ordinatur ad alterum, sicut medium suo fini: alte– rum autem priore illustratur, et in eo quasi quodam speculo reflecti– tur. Licet quaelibet similitudo naturalis ad illustrandam veritatem su– periorem adhibita, possit dici parabola, (et ita aliquando in Evangeliis simplex dictum sententiosum, argutum, nomine« parabolae » insignitur, v. gr. Le. 4, 23: «Medice, cura teipsum »), tamen usus invaluit ut nomen parabolae reservetur narrationibus magis evolutis, aliquod to– tum independens et completum efformantibus. Huiusmodi parabola– rum triginta plus minus in Evangeliis numerantur. - Parabolae evan– gelicae non solent esse purae, sed elementis allegoricis permixtae, quae eis varietatem et pulchritudinem conferunt. a) Parabola differt ab allegoria, quae est metaphora continuata, id est explicatio plus minusve producta alicuius metaphorae de eadem re agentis, dum parabola est comparatio seu similitudo. In allegoria qua tali, pura, omnia et singula sumuntur sensu translato, et applican– tur antitypo, id est veritati per imaginem illustrandae: imago et veri– tas identi.ficantur; dum in parabola qua tali verba sumuntur sensu pro– prio, et imago et veritas simpliciter comparantur. Sic v. gr. in allego– ria Jo. 10, 1-18, imago boni pastoris et veritas, Jesus bonus Pastor, identificantur, et in illa imagine Jesus seipsum describit: dum in para– bola v. gr. sagenae, omnis generis pisces capientis, et piscatoris malos a bonis separantis, fit compara.tío cum Ecclesia, regno Dei, in qua boni et malí simul vivunt, qui tamen in fine separabuntur. b) Differt quoque parabola a fabula, quae est narratio ficta et inverosimilis de rebus vel animalibus, non prout in natura exsistunt vel agunt, sed prout confinguntur ab auctore ad aliquam lectionem ordinis naturalis dandam: dum parabola res describit verosímiles, prout in rerum natura esse vel agere solent, et ad veritatem supernaturalem illustrandam. - Fabula cum sit genus litterarium honestum, non de– decet quidem Librum inspiratum, sed parcissime in Scriptura adhi– betur: duo exempla sunt: Jud. 9, 7-21; 4 Re 14, 9. e) Praesertim oportet distinguere parabolam a mytho, in quo res ficta narratur eo fine ut pro vera et historica habeatur: intrinsece ergo repugnat veritati, et cum inspiratione divina componi nequit. Parabola proponit quidem rem fictam, sed verosimilem, non ut pro historica assumatµr, sed ut iucundius et clarius aliqua veritas superior doceatur. Fictio est clara, et nemo prudens ea decipitur; apparet enim esse simplicem comparationem intuitu veritatis docendae propositam.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz