BCCCAP00000000000000000000544
236 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS 11. torius rermss10nis, nisi Deus prius amet peccatorem et det ei gratiam salutariter paenitendi, (in qua inchoative et implicite continetur ipsa re– missio peccati), hinc fit quod amor peccatoris est causa et simul ejfectus remissionis: effectus nempe remissionis inchoatae, et causa remissionis perfectae. - Applicatio igitur parabolae poterat fieri vel directo modo, tamquam effectus a causa, vel inverso, tamquam causa illius effectus. Et aptissime inversa est conclusio, quia amor, utique salutaris, debet praecedere remissionem completam seu in facto esse. Disputatur de relatione huius mulleris anonymae, de qua solus Lu– cas agit, a) ad Maríam Magdalenam, quae erat una ex mulieribus sequen– tibus Christum (Le. 8, 2), et .e qua dicifur septem daemonia exiisse (ibídem), a Christo eiecta (Me. 16, 9), cui Christus redivivus primum apparuit (ibidem), et b) ad Mariam, sororem Lazari. Sunt qui tres mulleres istas asserant esse diversas: alii, admissa identitate Mariae Magdalenae et Mariae, sororis Lazari, eam distin– guunt a peccatrice anonyma Lucae; et in hanc sententiam inclinant plerique auctores moderni: alii tandem, bonis ducti rationibus, censent his denominationibus variis unicam personam designari 4 9. Ita sane, melius intelligeretur, a) cur Lucas, qui solus primam unctionem Christi in domo pharisaei ab hac muliere peractam narraverat, nihil dicat de unctione Bethaniae a Maria, sorore Lazari sex diebus ante Pascha passionis facta: b) cur Joannes, Mariam, sororem Lazari definiens, in cap. 11, 2, ante narrationem scilicet alterius unctionis (12, 1-8), memoret unctionem ab ea peractam, dicens: « Maria autem erat, quae unxit (~ &.Aettj¡om<X) Dominum unguento, et extersit pedes Eius capillis suis... »: e) cur de Maria Magdalena tum Lucas tum Marcus dicant eam a potestate diaboli fuisse per Christum liberatam, quasi innuentes eam fuisse peccatricem. Si autem Maria Magdalena et mulier peccatrix eadem persona est, cum ex alia parte omnes fere consentiant in identitate Mariae Magdalenae cum Maria sorore Lazari, istae tres mulleres in unica persona convenirent. Iuxta hanc itaque sententiam Lucas narraret hic conversionem Ma- - riae Magdalenae, quae eodem amoris igne erga Jesum inflammata ap– paret ac Maria soror Lazari (Le. 10, 38-42; Jo. 11 et 12), et Maria Magdalena in historia passionis et Resurrectionis Christi. Quae omnia et dístinctionem unctionum, et identitatem mulleris ungentis commendare videntur. so. 49 s. AUGUSTINUS, J. MALDONATUS, J. CORLUY, etc. 50 Cfr. M. J. LAGRANGE, Jésus a-t-il été oint plusieurs fois, et par plusieurs femmesi in Rev. bibl. 1912, pp. 504-32; Item, U. HotzMEISTER, Die Magdalenenfrage in der
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz