BCCCAP00000000000000000000544

234 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS JI. id quod fiebat tempere Christi, nempe dispositionem hominum bo– nam vel infensam erga regnum caelorum a Joanne et Christo prae– dicatum. Prefecto: si verba Christi apud Mt. cum Le. 7, 29 conferun– tur, haec interpretatio videtur praeferenda; de bona dispositione et de fervido studio quo publicani et peccatores susceperunt bonum nun– tium Evangelii, et de impetu quasi violento quo in novum regnum intrare contendunt. Ita quoque verba increpatoria quae adversus pha– risaeos et scribas sequuntur, maiori vi eos exagitant; dum eos qui ad Joannis et Christi praedicationem dociles sese praebuerunt, blande de– mulcet postremis verbis huius pericopae, dicens: « Et iustificata est sa– pientia a.filiis suis (Mt. 11, 19), ab omnibus .filiis suis (Le. 7, 35) 46. Haec sententia finalis, (sive adhuc Jesus loquitur, sive est consideratio evan– gelistae), est quasi sigillum approbationis consilii divini quoad diver– sum genus vitae Joannis et Christi, et quoad diversam aninii dispo– sitionem iudaeorum erga illud consilium. Dum populus simplex et publicani, ex utroque illo genere vitae utilitatem capientes, austeri– tate Joannis commoti sunt ad paenitentiam, suavitate autem Christi ad Eius sequelam sunt attracti; pharisaei, utrumque condemnantes, con– silium Dei spreverunt, et sic suam ipsorum insipientiam ostende– runt. Sapientia, ~ cro(f)tcx, de qua hic sermo est, exhibetur ut persona, nam habet opera (Mt.) ob quae laudem meretur, et .filios(Lc.) qui eam laudant propter opera sua. Est personificatio Dei (Le.) vel Christi (Mt.). - Filii sapientiae sunt in contextu Lucae, illi qui consilio Dei, per Joannem et Christum patefacto, acquieverunt, populus nempe simplex et publicani: hi, qui v. 29 el)ixcxlwcrcxv -rov &z6v = iustificaverunt Deum », sunt v. 35 filii a quibus sapientia eat:x.cxtei >&"YJ, agnita est et proclamata insta, et quidem ex suis operibus, ex suo modo agendi et disponendi omnia. - Sensus proinde est: « Etsi pharisaei et legisperiti, consilium Dei ignorantes, ei detraxerint, populus tamen et publicani, ut filii sapientes Eius iustitiam agnoverunt, et Eius modum agendi iustum declaraverunt 47. 46 In Mt. 11, 19 iuxta textum gr. legitur: «iustificata est sapiencia &7to -r&v ~pyc,)'\I ab operibus suis »: et haec lectio retinenda est, tum ob extrinsecam auctoritatem, tum ob internas rationes: est enim a) lectio difficilior; b) alia -r. -re:xv&v est suspecta de conformatione ad Le; dum e) ~pywv potuit inspirari ab initiali -rix ~PY°' (Mt. 11, 2), per figuram inclusionis (LAGRANGE). 47 Cfr. J. M. BovER, Iusti.ficata est sapientia a.filiis suis (Mt. 11, 19) - a .filiis, an ab operibus,: in Biblica 6 (1925), 323-325; et cfr. ibid. pp. 461-63 (M. J. LAGRANGE); pp. 463-465 (J. M. BoVER).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz