BCCCAP00000000000000000000544

LEGATIO BAPTISTAE AD CHRISTUM: MTT. 11, 2-6; LC.. 7, 18-23 233 C) Laus Praecursoris (Mt. 11, 7-15; Le. 7, 23h-28).- Post discessum nuntiorum 'texit J esus verum Joannis panegyricum. Sincerior et verior laus quae absenti tribuitur: nam quae praesenti defertur, saepe adu– latio est. Tribus interrogationibus, ad turbarum attentionem excitandam, laudes Praecursoris sui concinit Jesus: duabus prioribus modo nega– tivo, tertia positivo. Joannes, aa) non est arundo vento agitata, id est, horno inconstans et versatilis, sed in adimpletione sui muneris et in professione stiae fidei firmus: bb) neque est horno mollis et delicatus, sed austeram vivendi rationem sequitnr: ce) sed est Propheta, imo omnium prophetarum excellentissimus, quia Praecursor Messiae: hinc patet sensus verborum Christi, « non surrexit ínter natos mulierum maior Joanne Baptista; qui autem mip.or est in regno caelorum maior est illo » (Mt. 11, 11). Hace superioritas, sive Joannis respeetu eete– rorum, sive civis regni messianici respectu Joannis, non attenditur se– cundum sanctitatem vitae, sed secundum condicionem status: Joannes ratione muneris sui omnes qui eum praecesserunt superat; et tamen superatur a mínimo cive regni caelorum, quia nova oeconomia adeo praestat veteri, ut minimus in illa maior sit maximo in ista. D) Ejfectus praedicationis Baptistae, (Mt. 11, 12-19; Le. 7, 29-35). Diversi fuerunt in diversis auditoribus pro varia eorum dispositione: dum populus simplex et publicani crediderunt Baptistae, et superatis non parvis difficultatibus, violentiam sibi vel regno cac::;lorum inferen– tes, intrant in regnum, et doctrinam Jesu amplectentes fiunt Eius di– scipuli; pharisaei, símiles pueris absque consilio, qui invitati a consoda– libus, nunc ad gaudium nunc ad planctum, neutri acquiescere volunt, nec Joanni paenitenti, nec Christo mitiorem et communem vitam agen– ti crediderunt, sed in utroque aliquid censura dignum invenerunt, spernentes Joannem tamquam hominem a daemonio possessum, Chri– stum autem accusantes tamquam hominem moribus relaxatum 45. - Notanda verba Christi apud Mt. 11, 12 (cfr. Le. 16, 16); « ... regnum caelorum vim patítur, et violenti rapiunt illud ». Huius sententiae plures datae sunt explicationes, quarum duae potiores sunt: a) altera vulga– ris, ascetica, quae putat his verbis indicad condicionem necessariam ad ingressum in regnum caelorum, violentiam sibimetipsi illatam: b) altera, verbis ipsis et contextui concinnior, quae videt hic expressum 45 Cfr. L. FONCK, Ifanciulli capricciosi (Mt. 11, 16-19; Le. 7, 31-35), in «Lepa– rabole del Signare », pp. 332-344.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz