BCCCAP00000000000000000000544
232 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS 11. miter radicatam; e) neque quaedam impatientia, (ita SCHANZ, LE CA– MUS, LAGRANGE), quasi Joannes, aegre ferens moram Jesu in inaugu– rando regno suo, vellet Eum incitare ad solemnem sui manifestatio– nem, (sicut postea fecerunt « fratres Eius », Jo. 7, 3 s.): hoc videtur minus convenire indoli Joannis, qui coram Christo humilis et mo– destus semper apparet, et indignum sese reputat Eius calceamenta sol– vendi vel portandi. Vera ratio legationis Baptistae ad- Christum fuit conscientia muneris sui, Praecursoris: sciens se morti proximum, et nolens relinquere di– scípulos suos dubios de Christo, mittit illos ad Eum, « ut supplemen– tum scientiae assequantur » (S. AMBROSIUS, in Le. h. l.) 43, et quo con– fidentius ad Jesum accedant, mittit eos nomine suo, ac si ipse dubi– taret, quamvis, ut dicit S. BoNAVENTURA, « non in se, sed in discipulis dubitavit » 44 . Ita quoque S. HrLARIUS, J. CHRYS0STOMUS, THEOPHY– LACTUS, et alii rem explicant. B) Interrogationi legatorum respondet Jesus affirmative, sed in– directe: prius facto, deinde verbis: nam patratis coram ipsis multis miraculis (Le.), remittit eos ad Joannem, ut narrent ei quidquid ipsi viderant et quod ab aliis audierant. Responsum erat efficax; Jesus adimplet in se quidquid prophetae de Messia praedixerunt; ergo Ipse est Christus, nec alius est exspectandus. - Haec miracula quae Chri– stus enumerat (Mt. 11, 5; Le. 7, 21 s.), « caecí vident, claudi ambu– lant, etc. », intelligenda sunt sensu reali, in ordine physico, de mor– bis corporalibus, non sensu spirituali, de morbis animae. Sunt enim facta quae sensuum experimento subiacent: « quae audistis et vidistis ». In specie, comma « mortui resurgunt », alludit ad resuscitationem filii viduae Naim, proxime a Le. 7, 11-17 narratam. - « Evangelizatio pauperum » erat nota characteristica temporis messianici in descriptio– nibus prophetarum, adeo ut Jesus ea sola usus sit in synagoga Naza– reth ad ostendendum aevum messianicum iam advenisse (Le. 4, 18-21). Claudit Jesus verba Joanni a discípulis referenda gravi hoc monito: « beatus qui non fuerit scandalizatus in me ». Sententia haec de se uni– versalis tam discípulos quam Joannem magistrum afficít; ita tamen ut de magistro intellecta solum monitum pro futuro sonet, de disci– pulis vero dicta, praeter monitum pro futuro, etiam reprehensionem pro praeterito dubio contineat. 43 M L. 15, 1747: l. V. in Lucam, nº 95. 44 Op. omn., t VII, p. 174. (In Lucam 7, 20).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz