BCCCAP00000000000000000000544

' 230 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. § 8 - JESUS DOCET MULTA IN PARABOLIS. (Mt. 13, 1-52; Me. 4, 1-34; Le. 8, 4-15; 13, 18-21). Hae sunt quae dicuntur 'parabolae lacus', quia de navícula in lacu Genesareth ad turbam in littore stantem eas pronuntiavit. - Istis pa– rabolis illustrat Jesus a) et humilem originem sed gloriosum incremen– tum Ecclesiae (quam 'regnum caelorum' appellat); v. gr. parabolae de fermento, et de grano sinapis; et b) pretium inaestimabile 'regni caelorum', v. gr. parabolae de thesauro abscondito, et de pretiosa margarita; e) tum diversitatem fructus in hominibus pro varia eorum dispositione, v. gr. parabola seminantis, quattuor hominum classes di– stinguens; d) tum denique commixtionem bonorum et malorum in Ecclesia, ad finem dumtaxat mundi separandorum, v. gr. parabolae zizaniorum simul cum bono semine crescentium: et sagenae omnis generis pisces capientis. § 9 - }ESUS REFUTAT PHARISAEORUM CALUMNIAM. Quod nempe in Beelzebub eiciat ipse daemonia; et eos dicit reos peccati contra Spiritum Sanctum, quod non remittetur umquam (Mt. 12, 24-32; Me. 3, 22-30; Le. 11, 15-22). § 10 -TEMPESTATEM LACUS SEDAT. Daemoniacos Gerasenos 41 liberat a legione daemoniorum, 2.000 poreos invadentium, qui in aquis suffoeantur (Mt. 8, 23-34; Me. 4, 35-5, 20; Le. 8, 26-39). § 11 - JESUS SANAT HAEMORRHOlSAM: FILIAM IAIRI SUSCITAT: DUOBUS CAECIS VISUM RESTITUIT. (Mt. 9, 18-34; Me. 5, 21-43; Le. 8, 40-56). § 12 - JüANNES BAPTISTA AB HERODE DECOLLATUR. (Mt. 14, 1-12; Me. 6, 14-29). 41 Isti daemoniaci Geraseni sunt duo iuxta Matthaeum, unus iuxta Marcum et Lucam. Htúus differentiae numeri in eodem facto narrando plura dantur exempla inter Matthaeum plures ponentem, et alios Evangelistas qui unum memorant: (cfr. v. gr. Mt. 20, 29-34 coll. cum Me. 10, 46-52; et Le. 18, 35-43: item Mt. 27, 44, (Me. 15, 32), coll. cum Le. 23, 39: etc.).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz