BCCCAP00000000000000000000544
228 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. portam »••• b) difficultates externas, nempe seductiones, fraudes pseudo– prophetarum, pseudodoctorum, qui se pastores simulant, revera au– tem sunt lupi et fures. Ut nemo decipiatur, dat normam et signum ad eos dignoscendos: « a fructibus eorum cognoscetis eos »; sicut arbor ex fructu cognoscitur, ita horno ex operibus. (vv. 15-20). Ex hoc eodem signo eruit Christus ultimum monitum, quod vult menti discipulorum suorum alte imprimere: « Si vos cognoscitis hominem ex operibus, mementote quod vos quoque ex operibus ve– stris judicabimini; quapropter satagite voluntatem Patris mei qui in caelis est, facere; nec putetis satis fore speciem virtutis coluisse, si vir– tutis veritatem neglexeritis. « Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum; sed qui fecerit voluntatem Patris mei ». Christus se exhibet ut judicem, qui omnes ad suum su– premum Tribunal aliquando (« in illa die ») est vocaturus, et pro modo quo se erga Ipsum habuerint, est sententiam dicturus: illos qui exter– nam dumtaxat sanctitatem praeseferent, etiamsi virtute thaumaturgica claruerint, suppliciis aeternis addicet: quos vero invenerit voluntatem Patris fecisse (Mt. 7, 21), aut, quod idem est; verba Christi custodisse (Le. 6, 46), in regnum caelorum introducet (Mt.), ubi cum Abraham, Isaac et Jacob, et omnibus Prophetis eos accumbere faciet (Le. 13, 23-30). EPILOGUS. (vv. 24-27) - Duabus parabolis claudit Christus sermo– nem suum; quibus inculcat necessitatem observandi ea quae in tota oratione docuit. Non sufficit ea audivisse, necesse est insuper ea opere complere. - Qui audit et facit, · est tamquam sapiens architectus, qui domum suam aedificat supra firmam petram, quae proinde ab im– brium et ventorum vi nihil patietur. - Qui autem audit et non facit, similis est viro stulto, qui aedificat domum suam super arenam; vento magno flante, corruet, et aquis inundantibus, asportabitur domus si– mul cum habitatore. Ejfectus orationis montanae ftút admiratio, imo stupor (e~e1tA~cr– crono ot <>xAm): et ratio hujus stuporis erat modus quo Jesus doctri– nam suam proponebat; non sicut Scribae eorum, nomine Moysis et prophetarum, sed nomine proprio: « Ego autem dico vobis... »: non aliorum Rabbinorum opiniones citans, et post minutas, fastidiosas et interminabiles de verbis disquisitiones, rem tandem in dubio relinquens; sed propriam doctrinam eamque novam, nec adeo facilem, bre– viter et categorice proponens, et miraculis eam confirmans. (Mt. 7, 28 sq.).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz