BCCCAP00000000000000000000544
SERMO MONTANUS: MTT. 5-7; LC. 6, 17 ss, 227 media nocte venit ad amicum suum, ut petat tres panes, instructio ista majorem lucem et vim habet. Quod instans et indefessa Oratio numquam effectu careat, probat Jesus argumento a fortiori (vv. 9-11): « si homines, quamtumvis mali, vel solo instinctu naturae, filiis suis bona non negant; quanto magis Pater de caelo dabit bona petenti– bus se~» Regula aurea (v. 12). Ponitur norma, quae omnem vitae rationem cum proximis moderari debet. Solet proponi tum forma positiva (si– ·cut Me, et Le. 6, 31), tum forma negativa (ut Tob. 4, 16); « Quod tibi fieri non vis, alteri ne facias >> 39. In. hoc stat summa vel compendium totius Legis et Prophetarum: omnia praecepta, hoc observato, implen– tur (Rom.. 13, 8. 9; Gal. 5, 14). Recte et pulchre Jac. 2, 8 appellat dilectionem proximi v6µov ~OlO'LALxov = legem regalem. Ita Jesus, qui in oratione (7, 7-11) nobis ostendit remedium, quo impletio Legis et novae justitiae fit possibilis, nunc omnes leges ad unam regulam auream redigens, eamdem observationem nobis fa– cilem reddit. Hk desinit corpus orationis montanae. Eodem modo absolvitur, quo inceperat; per commemorationem nempe Legis et Prophetarum:. Christus non venit eos solvere, sed adimplere (Mt. 5, 17). Sed, en quomodo implentur; per caritatem proximi, quae dilectionem Dei includit (Mt. 7, 12). Adest iterum figura inclusionis. PERORATIO (vv. 13-23). Hortatur omnes ad superandas viriliter dif– ficultates, a) internas, illas nempe, quae ex oppositione et contrarietate doctrinae Christi cum natura humana ad vitia et commoditatem prona oriuntur. Porta angusta, arcta vía, exprimunt rei difficultatem; quod etiam probat paucitas eorum qui hanc viam tenent: et tamen necesse est eam tenere, ut ad vitam perveniatur. Ideo Christus, sciens quantum nostra intersit suam sequi doctrinam, enixe clamat: « Intrate »; vel ut Le. 13, 24 significantius habet: « contendite intrare 40 per angustam 39 Tob. 4, 16 reddit Vulgata per paraphrasim: « Quod ab alío oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias ». Item in Diatessaron Tatiani: de quo cfr. *E. O. EvANS, The negative Form of the Golden Rule in the Diatessaron: Epx. Times 63 (1951 s.), 31 s. Etiam Stoici philosophi hoc praeceptum forma negativa própónebant: « quod tibi nón vis, alteri ne facias ». At Jesus, dum illud forma positiva proponit, maiorem exigit perfectionem: parum est « non velle malum alicui », opus est prae– terea « velle bonum omnibus ». 40 Le. 13, 24: Aywvl~e:cr&e: = pugnate, ut quidquid vos ab ingressu prohibere tentat, superetis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz