BCCCAP00000000000000000000544
226 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS 11. 3) Moníta varía (Mt. 7, 1-12). a) Caritas benigna novi regni. (vv. 1-5): « Nolite judicare, ut non judicemini »: nemo judicet vel con– demnet proximum suum, sed potius semetipsum discutiat et probet. Vetatur judicium de ipsa intentione qua proximus noster agitur in operando, et condemnatio personae ejus. Hoc judicium reservatur Deo, cui solí pertinet (vv. 1-2). - Benignitas in judicandis aliis, extendí debet ad correctionem defectuum, praesertim si de levioribus agitur, maxime vero si conscientia propria reprehendit de gravioribus (palea in oculo alieno acute discernitur, trabs in proprio negligitur): bene Christus hypocritam vocat, qui tali ·modo agit; simulat enim se esse qui non est. Stulte etiam agit: « est enim proprium stultitiae, - dicit CicERO -, aliorum vitia cernere, oblivisci suorum» (De Officiis, 1, 41). b) Res sanctae profanationi ne exponantur (v. 6). Si nexus cum praecedenti admonitione quaeritur, (in genere autem gnomico, ad quem sermo montanus revocatur, non est anxie quaerendus, quia saepe deest), hic esse posset: In praecedentibus praemonentur christiani in genere, speciatim vero praesules Ecclesiae, ut vitent severitatem in– tempestivam in corrigendo, et zelum indiscretum nimiumque rigorem in judicando; nunc autem, quasi quoddam correctorium apponens, ad– monet eos Christus prudenti judicio discernere debere dignos et in– dignos, ut non omnibus indiscriminatim sancta tradant, sed ea sub– trahant ah illis immundis, qui ea contemnere, foedare, et contra eos in malum abuti possent 38_ « Sanctum » et « margaritae », non solum res, (officia, munera, dignitates in Ecclesia, objecta cultus, sacramenta, etc.), sed et doctrinas sanctas (dogmata fidei, mysteria, ritus, etc.), significare potest. Hinc orta esse videtur disciplina arcani, quae primis Ecclesiae sae– culis viguit. vv. 7-11 - Efficacitas instantis orationis. Quia ad omnia ea quae prae– cedunt circa perfectiorem justitiam novi regni, et circa spiritum al– tiorem quo opera illa justitiae debent informari, Dei adjutorio opus est; proponit nunc Christus medium procurandi nobis infallibi– liter hoc divinum auxilium, commendans orationem perseverantem: « Petite... , quaerite..., pulsate... ». In contextu Lucae (11, 1-13), qui ponit haec verba Christi post parabolam « de amico importuno», qui 38 « Nolite dare sanctum canibus... »: Canes appellantur homines luxuriae dediti fornicatores, etc: cfr. Deut 23, 18 (hebr. 19): canis (cheleb) est idem qui in v. prae– cedenti dicitur scortator ( qade;): cfr. etiam Apoc. 22, 15: « Foris canes». Alio forsitan sensu iudaizantes vocantur canes a Paulo Philp 3, 2; et cfr. 2 Pe 2, 22.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz