BCCCAP00000000000000000000544
SERMO MONTANUS: MTT. 5-7; LC. 6, 17 ss. 225 videt volatilibus caeli, hoc est, ipsis bestiolis licet contemptibilibus; et qui tam pulchre vestit lilia campi, quamvis tam, fugacem habeant vitam; quanto magis curabit de hominibus, filiis suis?. Sollicitat etiam Christus hanc dignitatem :filiorum Dei, qua gaudent discipuli sui, ut altius quam gentes, quae sunt « sine Christo... et sine Deo jn hoc mun– do i, (Eph. 2, 12), animum intendant, et Patri amantissimo, qui omnia scit, fiducialiter se committant: « scit enim Pater vester, quia his omni– bus indigetis» (vv. 31-32). Vetita sollicitudine rerum temporalium, de– clarat cuinam negotio debeat horno potiorem suam curam impendere: « Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam Ejus... » - Satagite ut in regno Dei, a Christo fundato, tamquam cives adscribamini, et ut justitiam Ejus (= atrrnu, sel. Dei), = voluntatem Dei, legem Ejus justam, mandata Ejus observetis; tune Deus curabit ut necessaria- ad vitam vobis non desint 36. - Ceterum, dicens: « Quaerite primum regnum Dei... », non vetat secundo loco, hoc est, .subordinate ad bona spiritualia, quaerere temporalia; secus, fiducia in Deum in vitium prae– sumptionis et tentationis Dei verteretur: sed vult ordinem debitum in curis huinanis statuere; at, quia optat ut res spirituales tantopere ma– terialibus anteponantur, ideo sic per hyperbolem illas commendat, ut has negligere videatur; istae enim sine illis nihil homini proficiunt; dum illae, etiam sine istis, sufficiunt. Congruit hoc quoad sensum cum alía sententia Christi: « Quid prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiaturr » (Mt. 16, 26, et paral.) Nec satis est abjicere sollicitudinem in longum tempus, in futu– rum remotum; sed neque in diem crastinum (hoc est, in breve tempus, futurum proximum) habenda est: sufficit cura et labor quem dies praesens secum portat; « Malitia diei »37, est onus laboris, vexationis, affiictionis, quod singulis diebus, quasi propria portio, assignatum est. - V~rba Christi sic sunt intelligenda: non qualemcumque sollicitu– dinem v.etat, sed illam quae hominem taliter curis materialibus im– plicat, ut regnum Dei Ejusque legis observantiam secundo_ loco ponat, vel penitus obliviscatur. 36 Idem hic praecipit Christus, ac supra in fine primae partis (Mt. 5, 48): 'sol– licite quaerere regnum et justitiam Dei', idem est ac 'perfectionem Patris caelestis aemulari'. 37 Quamvis vox latina «malitia » occurrat ordinario in S; Scriptura sensu « ma– litiae moralis », adhibetur quoque interdum de malis temporalibus, puta de infirmitate corporis, de. pressuris vitáe, etc. Ita v. gr. Eccli 30, 14: «Melior est pauper sanus..., quam dives... flagellatus malítia » (id est, infirmitate) : ítem Is. 40, 2: « completa est malitia eius », id est, mala captivitatis babylonicae; (nisi forte legendum sit~« militia eius », ut habet hebr, s•baah). e-e,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz