BCCCAP00000000000000000000544

224 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. biae pharisaicum quo fiebat; commendat autem hilaritatem animi in opere paenitentiali, quo gratius sit Deo, qui « hilarem datorem dili– git » (2 Cor. 9, 7); et quo facilius abscondatur ab hominibus, qui lau– dibus suis meritum nostrum apud Deum minuere possent. Christiani cum jejunant, nedum jejunantes appareant, ad lautum potius convi– vium invitati videantur. « Caput ungere, faciem lavare », signa erant laetitiae. B) De spiritu mundano; vv. 19-34. - Cor avertendum a cupiditate rerum terrenarum; Deo fidendum. Curandum est ut cor non implicetur sollicitudine bonorum materialium, quae non manent; sed liberum servetur ut omnes vires suas ad hoc dirigat, ut thesauros indeficientes in caelo sibi accumulet. Cupiditas ergo bonorum temporalium vitan– da est: a) quia impedit libertatem cordis; « ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum » (v. 21); b) quia obscurat oculum mentís; hoc est, simplicem et puram intentionem qua in omnibus duci debemus, de– pravat: nam « lucerna corporis tui est oculus tuus »3 5 ; adest hlc tacita comparatio: 'sicut oculus sanus toti corpori beneficium lucis procu– rat, ut non offendat; oculus autem infirmus vel caligans totum cor– pus eodem beneficio privat, et, si caecus est, totum hominem in te– nebris omnino constituit: ita intentio, quae est oculus mentís, totam vitam moralem informare et dirigere debet, quia etsi bona intentio ad bonitatem actus sola non sufficiat, est tamen prima et indispensa– bilis cujuslibet actus boni conditio' ; sicut non omnis qui sanos habet oculos recte ambulat, si v. gr. claudus est; sed nema recte ambulat, oculis infirmis aut clausis. - c) quia cum Dei servitio conciliad ne– quit: « nemo enim potest duobus dominis servire »; Deo et mammo– nae. - d) quia fiduciae in Deum opposita est. Hanc ultimam ratio– nem vitandae nimiae sollicitudinis rerum temporalium fusius evolvit Christus: volens excitare in nobis plenam fiduciam, proponit boni– tatem Dei et providentiam Ejus, quae vel in animalibus et in ipsis plantis tam mirabiliter splendet. Duas affert rationes: aa) arguit primo a majori ad minus, (v. 25) sic: lpse qui dedit nobis animam (=vitam), multo magis dabit necessaria ad vitae sustentationem; qui dedit nobis corpus, potiori ratione dabit vestimentum ad corpus operiendum: « Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? ». -bb) arguit deinde a minori ad majus (vv. 26-30) sic: Qui escam pro- 35 « Oculus malus, oculus nequam »: pro sensu cfr. Deut 15, 9 ubi hebr. et grae– ce occurrit locutio « malum facere oculum suum » erga proximum: id est, damnum ·ei dolose moliri.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz