BCCCAP00000000000000000000544

SERMO MONTANUS: MTT. 5-7; LC. 6, 17 ss. 223 de sollicitationibus ad malum, hoc modo Deus « neminem tentat » (Jac. 1, 13 sq.); verbum illud « ne nos inducas » debet de permissione intelligi; = « ne sinas nos illaqueari », « omnia dispone, ut non intre– mus in tentationem talem, quae ad casum nos induceret >>. Est oratio filii, qui etiam cognoscens tentationis utilitatem, diffidens tamen de sua fragilitate, timensque Patrem suum offendere, orat liberari non solum a peccato, sed si fieri potest, etiam ab ipsa tentatione ad pecca– tum vehementer pelliciente. - « Sed libera nos a malo ». His verbis, quae desunt in Le. 11, 4, continetur 7ª petitio, vel juxta alios sola sextae petitionis amplificado. - Item non convenit ínter exegetas a quo malo liberari petamus; an a diabolo et ab ejus satellitibus (cfr. Mt. 13, 19. 38), an ab hujus vitae corporalibus et spiritualibus malis. - Quamvis sensus sit fere ídem, illud prius forsitan cum contextu melius congruit: nam duae partes hujus versiculi 13H conjunguntur ínter se praepositione adversativa IXAAIX = « sed »; ac si oraremus in hunc mo– dum; « ne sinas nos irretiri illis noxiis tentationibus, quarum diabolus, te permittente, auctor est; immo vero serva nos ab omni influxu ma– ligni, qui etiani bonas tentationes et probationes a Te missas in malum nostrum convertere studet, et omni quo potest modo nocere quaerit » 32. vv. 14-15 - Insistit Jesus in quinta petitione, quae specialem inclu– dit difficultatem, oh condicionem qua nos ipsos obstringimus; debet igitur sincero corde fieri: quia condicio sine qua non remissionis pecca– torum nostrorum, est condonado generase facta nostris debitoribus (spiritualibus) 33. c) ]ejunium: vv. 16-18. Est tertium exemplum operum exter– norum, quae facili modo prava intentione vitiari possunt 34. - Jesus non improbat jejunium, neque ejus frequentiam, sed spiritum super- 32 Vox «Amen», quae adhuc in Vulgata et in graeco legitur, sicut et doxolo– gía, qua orario Dominica in multis codd. gr. clauditur. (i< Quoniam tuum est regnuin, et potestas, et gloria in saecula, Amen»), ex usu liturgico in textum sacrum irrepse– runt. Cfr. v. gr. Didaché VIII, 2 ubi orario Dominica, ter in die recitanda, ponitur cum hac doxología: «Quia tua est potestas (~ Mvocµu;) et gloria (~ 861;oc) in saecula ». (sine «Amen»). 33 Gemmas patrísticas et theologicas super orationem Dominicam collectas ha– bes a JosEPHO CALASANCTIO CARD. VIVES, O. M. Cap.; «Expositio in orationem Dominicam juxta traditionem patristiéam et theologicam »; Romae, 1903.-I. HEN– SLER, «Das Vater unser »: text-litterarkritische Untersuchungen, pp. XII-96: in NtlAbhandl, IV, 5 (Münster i W., 1914). Item M. ab EsPLUGUES, O. F. M. Cap., « El Pare nostre », 4 voll.; Glossae apologeticae ad septem petitiones Orationis Do– minicae: (Barcelona, 1921). (ling. catal.). 34 De jejuniis apud judaeos, cfr. supra in Proleg.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz