BCCCAP00000000000000000000544

222 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. dine pet1t10num ad bonum nostrum pertinentium, « apparet humani– tas et benignitas Salvatoris nostri » 30, qui, potiusquam dignitatis re– rum, rationem habet infirmitatis nostrae, qua prius vivere, et deinde bene vivere appetimus. Ideo, prior petitio est de cibo materiali, de pane quotidiano,31 id est, de omnibus ad vitae sustentationem neces– sariis (4ª petitio). - Deinde petimus remissionem debitorum, quae cum Deo peccando contraximus, et non modo culpae veniam sed et poenae condonationem rogamus. Verba « sicut et nos dimittimus... », quae addere iubemur huic petitioni, non indicant mensuram vel aequalitatem, sed condicionem qua nos ad dimittendum aliis volumus obligare, ut Deum ad dimittendum nobis facilius mo– veamus; ita apparet ex Le. 11, 4 ubi pro « sicut et nos.. » habetur « si– quidem et ipsi (nos) dimittimus... ». Bonum igitur spirituale quod pro nobis petimus est gratia, quae a peccato purgat (Sª petitio), et contra tentationes roborat (6ª petitio), quaeque tandem ab omni malo cor– poris et animi nos liberat (7ª petitio). - « Ne nos inducas in tentatio– nem »; his verbis non petimus non tentari simpliciter, - constat enim aliis locis Scripturae de utilitate tentationis; - sed ne ita involvamur tentatione, ut ei consentiamus: hoc enim indicat gr. dcre:vÉyx-n4: = in medias tentationes, tamquam in fila retis, aliquem immittere: sed cum hoc non possit dici de Deo, quia si agitur de tentationibus externis, id est, probationibus, tribulationibus, persecutionibus, etc., haec petitio non debet a nobis fieri; si vero agitur de tentationibus malis, id est, 30 Tit. 3, 4. 31 Adiectivum bnoÓcrLoi; (Mt. 6, 11 et Le. 11, 3) est hapax biblicum, neque apud alios scriptores graecos invenitur (Cfr. ÜRIGENES, de oratione 27, 7: PG 11, 509). Vetus latina versio ferebat utrobique « quotidianum », quod in emendatione HrnRo– NYMI remansit in Le. dum in Mt. mutatum est in « supersubstantialem », (versio ser– vilis elementorum componentium: btl = super, et oócrlo,; =substantia: unde « panis substantialis vel ad subsistentiam pertinens). Cum vox graeca sit eadem apud utrum– que Evangelistam, sensus debet utrobique esse idem. Agitur certe de pane materiali, qui quotidie ad subsistentiam necessarius est. Originatio huius adiectivi est incerta. Proponuntur duo infinitiva e:m:Ivo,;L et e:mévo,;L.. Ab infin erce:Ivo,;L deducitur pro emoócrLov sensus « panis hodiernus, praesentis diei »: ab in.fin b:Lévcu sensus « panis diei instantis vel sequentis ». Sed hi duo sensus possunt ad unum reduci: nam si ora– rio fit mane, tempore matutino, « dies instans » est ipse « dies praesens » seu « hodier– nus » (cfr. LAGRANGE L'Ev. selon S. Mt., h. l.). Probabilior explicatio est Tov &pTov Tov e:moócnov aequivalere = Tov &pTov TOV -nji; e:moÜcr7Ji; = panem diei sequentis: qua locutione vult exprimi « panis quotidianus ». (-~ e:moócro,; [~µépo,;], pro sequenti die (nocte), cfr. Prov. 27, 1; Act. 7, 26; 23, 11, etc.). Cfr. I. BONACCORSI, « Saggi di filologia neotest » (Roma 1932) pp. 61-63: item F. ZoRELL, 'Emoómoi;, in Bibl. 6 (1925) 321 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz