BCCCAP00000000000000000000544
SERMO MONTANUS: ,MTT. 5-7; LC. 6, 17 ss. 22] quam vilis est et vina ! 27. - Christianus hoc fugiat, et in abscortdi– to oret Patrem suum.. caelestem, qui omnia videt, et mercedem aeter– nam dabit. - Primo igitur in oratione sit rectitudo intentionis (6, 7). Sed insuper sit simplicitas et brevitas in verbis (8-15): non sunt imitan– di pagani,. qui superstitiose multas et diuturnas orationes balbutiunt et garriunt coram diis suis, (sicut faciebant sacerdotes Baal; 3 Re. 18, 27 ss.); et· dat rationem, quae magnam oranti ingerit fiduciam; « scit enim Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis Bum» (v. 8). - Ideo, brevem orationis formulam, in qua cor magis quam os loquitur, docet. - Oratio Dominica a Christo tradita omnibus aliis precandi formulis longe praestat. Recte et concinne appellat earµ TERTULLIANUS, « Breviarium totius Evangelii » 2 s. - Continet pa~vam introductionem, « Pater noster, qui es in caelis », qua et Dei benevolentiam captamus,. et nos ad fiduciam exhortamur: et septem petitiones, quibus, ut dicit S. THOMAS 29, non solum petuntur omnia quae recte desiderare pos– sumus, sed etiam eo ordine quo desideranda sunt »; nam primo, tri– bus prioribus petimus gloriam Dei, et deinde quatuor sequentibus bo– num nostrum, tum corporale tum praesertim spirituale, hoc est, gra– tiam divinam, sive per peccatum amissam, sive per tentationem amis– sibilem. - Est « oratio fratrum » (S. AucusT.), ideo Deum invoca– mus patrem nostrum; oratio maxime socialis, nam omnia quae petimus, non pro nobis solis, sed pro omnibus hominibus petimus: spiritus caritatis Dei et proximi totam hanc orationem perfundit. Objectum septem petitionum orationis dominicae est regnum mes– sianicum, quod Christus in terris fundare venit, hoc est, regnum Dei ínter homines. Sensu filiationis divinae in nobis excitato per introductionem, pan– dimus nostrum desiderium ut Pater noster caelestis omnibus homini– bus innotescat, et ah eis honorificetur (1" petitio). - Honor autem et gloria Dei concrete habetur in fundatione, dilatatione et triumpho pacifico regni messianici (2ª petitio). - Sed culmen gloriae et hono– ris divini in hoc situm est, ut voluntas ejus sanctissima circa hujus re– gni plenissimam evolutionem et actuationem, semper, ubique et ah omnibus perfecte impleatur; a terricolis eadem perfectione qua a cae– litibus, (3ª petitio). - Ut cives hujus regni tanto honore dignos se exhibeant, necessitatibus corporis et animae providendum est. In or- 27 Cfr. parabolam pharisaei et publicani in Templo orantium: Le.' 18, 9-14.. 28 TERTULLIANUS, « De oratione », 1; M L. 1, col. 1553. 29 Summa theol., 2• 2ae, q. 83, a. 9, in corp.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz