BCCCAP00000000000000000000544
220 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. rens, hominum vero laudes vel vituperia parvipendens; illinc autem curam sui fiducialiter Deo committens, assidue laborans pro regno Dei ejusque justitia in se et in proximo suo stabiliendis. A) De spiritu pharisaico. (Mt. 6, 1-18). Incipit Iesus monito generali (v. 1): « Attendite, ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis... » et laudemini: si in hoc, tamquam in fine operum vestrorum, sistitis, justitia vestra=(actus vestri boni) vitio superbiae inquinata, mercede apud Patrem caelestem carebit 26. Non vetatur di– scipulus Christi opera sua palam facere, imo saepe tenetur hoc modo operari, ut aliud monitum Christi, huic non oppositum, observet: « Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glori.ficent Patrem vestrum, qui in caelis est » (Mt. 5, 16): potest de– siderare christianus ut opera sua bona nota fiant hominibus, non tamen ut propterea ab eis laudetur, sed ut ex eis homines ad Deum glorifi– candum permoveantur. Ut rem vivide ante oculos ponat, tria eligit Christus exempla: eleemosynam, orationem et jejunium. a) Eleemosyna (vv. 2-4). Cupido laudis humanae, quae hypocri– tas permovebat ad faciendam eleemosynam, non poterat significantius exprinú, quam metaphora buccinantis: sicut studium placendi solí Deo per misericordiam pauperi exhibitam, instantius doceri nequibat, quam per hyperbolem de sinistra manu advertere non valente eleemosynam a dextera porrectam. Christus non adeo respicit modum plus minusve secretum impendendi eleemosynas, quam intentionem rectam qua de– bent fieri. ,r b) Oratio; vv. 5-15. - Pharisaei orantes, non Deum laudare vel ab Eo aliquid petere quaerebant, sed ut viri religiosi et pii ab ho– minibus haberi: hanc suam intentionem, quam palam confiteri eru– bescerent, bene prodit locus quem eligunt ad orandum, vdl. synago– gae et anguli platearum, compita viarum, ubi maximus populi con– cursus fiebat. Ita agentes, mercedem quam quaerebant, accipiunt; sed. 26 Ad Mt. 6, 1 « Attendite ne iustitiam vestram faciatis... » observa: Quamvis « iustitia » exprimat opera bona quaelibet in genere, hic videtur habere specialem relationem ad « eleemosynam », de qua statim vv. 2-4 sermo est. Etiam vox hebr s•daqah habet interdum sensum « eleemosynae », et ita vertitur a LXX v. gr. Deut. 24, 13: eleemosyna enim, et in genere opera misericordiae sunt opera iustitiae, id est, sunt opera bona per excellentiam.- Item Ps. 23 (24), 5; et cfr. Ps. 111 (112), 9 coll. 2 Cor. 9, 9.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz