BCCCAP00000000000000000000544

4 QUAESTIONES PRAELIMINARES A) Dynastia Asmonaeorum (ah anno 141 ad 37 a. Chr.). Ita ap– pellatur illa series principum qui ab Asmonaeo (' Acrµwvoclo~), proavo Mattathiae, originem ducunt. (cfr. Fl. Joseph; « Ant. » XII. 6, 1; XIV. 16, 4; etc.). - Ah aliis, Machabaei, 3 nomine biblico vocantur. Mattathias, sacerdos de Modin, aegerrime ferens destructionem re– ligionis et patriae, quae a regibus Syriae, ethnicos mores in Palaesti– nam inferre conantibus, peragebatur, parvam manum collegit eorum qui avitae religioni fideles permanere volebant, et omnes paritet de– creverunt mandatis iniquis toto nisu contraire. Post obitum Matta– thiae (a 166 ante Chr.), filius ejus Judas prínceps belli fuit, et multis gloriose gestis, cecidit tandem in bello (a. 161 a. Chr.), ejus loco suc– cedens frater illius Jonathas, qui summus sacerdos et Judaeae procu– rator ah Alexandro Bala constitutus, dolo captus est et occisus a Try– phone (a. 143 ante Chr.). Sequitur frater eorum Simon, qui, fortis et prudens, primus ínter Asmonaeos titulum et jura regís a Demetrio II, anno 141 a. Chr., accepit, et a populo judaico dignitatem quoque summi sacerdotis, hereditario jure ad pasteros suos transmittendam. Simone anno 135 ante Clir. dolose interfecto, ducatum populi, sum– mumque sacerdotium assumpsit filius ejus Joannes Hircanus I (135-105), cujus brevi commemoratione clauditur líber I Machabaeorum: ex– pugnavit Idumaeos, cosque Judaei~ adnexuit, imposita circumcisione. Fuerunt ei duo filii, Aristobulus I et Alexander Jannaeus, quorum prior breviter regnavit, alter vero 27 annis; moriens anno 76 regnum reli– quit uxori suae Alexandrae, quae per 9 annos illud administravit: nam duo filii ejus, Jo. Hircanus II et Aristobulus ítem II, de throno ínter se contendebant. Hircanus, vivente adhuc matre Alexandra, summo sa– cerdotio auctus erat; at post mortem matris bellum civile ínter duos fratres exarsit, in quo Aristobulus victor exstitit: attamen Hircanus, ex consilio Antipatris nobilis Idumaei, auxilium petiit ab Areta Na– bataeorum príncipe, qui Aristobulum devicit, et obsedit Jerusalem. B) Romani rebus Palaestinensibus se immiscent. In hac duorum fra– trum contentione ingrediuntur .Romani in Palaestinam: anno 65 venit Scaurus, dux Pompei, qui partes Aristobuli adjuvit; post duos annos 3 Sacra Scriptura quidem hoc cognomen uni Judae, tertio Mattathiae filio, apponit (cfr. 1 Mach. 2, 66; 5, 24. 34; 8, 20; 2 Mach. 5, 27; et passim); postea tamen usu extendebatur etiam ad ejus fratres et ad integram seriem principum illius familiae, imo et ad universam illam generationem fidelium Iudaeorum, qui pro patriis legibus et populi libertate Seleucidis persecutoribus, maxime Antiocho IV Epiphani, strenue restiterunt.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz