BCCCAP00000000000000000000544
SERMO MONTANUS: MTT. 5-7; LC. 6, 17 ss. 219 E) De dilectíone inimicorum. (vv. 43-48). - « ••• Dictu:n est: Dili– ges proximum (=amicum, Lev. 19, 18) tuum; et odio habebis ini– micum tuum ». - Altera pars hujus sententiae, de odio inimicorum, nullibi in V. T. invenitur: quin immo contrarium quoad sensum in– terdum occurrit 24; tamen, ex separatione Israel a ceteris populis stricte servanda, ex anathemate quo Chananaei perpetuo tenebantur, ex con– tinuis bellis cum populis conterminis (Idumaeis, Ammonitis, Moabitis), ,et post captivitatem ex simultate cum Samaritanis, facile inter Judaeos oriri potuit persuasio contribules quidem esse amandos, extraneos au– tem odio habere licere. Inter ipsos vero iudaeos lex talionis (Lev. 24, 17-22), et praesertim lex vindicandi sanguinem propinqui occisi (Num. 35), uti ad praecavenda homicidia utiles erant, ita odiis fovertdis :ansam dabant. - Ideo Jesus, potiusquam litteram Legis respicit ejus spiritum, et abusivam Scribarum interpretationem, qua odium exte– rorum et quorumcumque inimicorum tamquam praeceptum in Lege docebant. « Ego autem dico vobís: Diligíte ínímicos vestros... » - Perficitur val– de a Christo amor proximi; quia non tantum contribules, sed omnes homines; nec solum amici, sed etiam inimici amari praecipiuntur: et quidem amore operativo, per beneficentiam 25 et orationem pro ini– micis. Ad hoc proponit exemplum Patris caelestis, qui solem et plu– vias aliaque bon.a omnibus aeque hominibus, bonis ac malis tribuit: et allicit eos vis1one pulchritudinis et excellentiae httjus amoris, qui a) reddit eos filios Dei, id est, Deo simillimos: et b) superiores aliis hominibus, nam praeter eos ad quorum amorem naturali cordis incli– natione feruntur, naturalem cordis repugnantiam superantes, diligunt inimicos, ob amorem Dei qui hoc praecipit: et ita magnam sibi mer– cedem acquirent. 2) De spirítu pharísaico et mundano a discípulis Chrístí sedulo vi– tando. (Mt. 6, 1-34). - Spirítus pharisaícus uno verbo definid potest: « omnia faciunt, ut videantur ab hominibus » (6, 5), de Dei benepla– áto et de interna cordis puritate parum curantes. Spiritus autem mun~ danus in amore rerum terrenarum et in oblivione et neglectu Dei to– tus est positus. Huic duplici spiritui contrarium debet christianus spi– ritum induere; hinc quidem Dei gloriam et FJus approbationem quae- 24 Cfr. Ex 23, 4 s.; Deut 22, 1-4; Lev. 19, 34; Prov. 24, 17. 18. 29; 25, 21 sq.; etc. 2 5 Verba « benefacite his qui oderunt vos» (Mt. 5, 44) desunt in omnibus fere codd. t. gr.; ea videntur transumpta ex Le. 6, 27 (cfr. 6, 35), ubi genuina sunt.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz