BCCCAP00000000000000000000544
SERMO MONTANUS: MTT. 5-7; LC. 6, 17 ss. 217 sam adulterii reos fore, si novum ineant matrimonium, cum primum vin– culum maneat. - Proinde dimissio de qua loquitur Christus, et cuius unam causam agnoscit, non est eadem cum illa de qua loquuntur pharisaei, sed dicit simplicem separationem coniugum, manente vinculo. Quaenam autem est causa iustificans separationemi - Determinatio pendet a sensu quo sumitur nopvdoc.. - Haec vox usu communi exprimit fornícatíonem ( = commercium carnale extra legitimum matrimonium.) ; sed etiam alias turpitudines, uti incestum, adulterium, concubinatum, &. Ple– rique intelligunt nopvdocv in Mt. 5, 32 de adulterio uxoris, quod insta causa abrumpendae cohabitationis est. Diceret itaque Iesus: « Qui dimiserit, sensu dicto, uxorem suam, excepto casu adulterii, vel alíus gravis infideli– tatis eius, facit eam moechari... ». - Alii, ut R. CoRNELY 20 , I. BüNSIRVEN 21 , A. V ACCARI 22, & intelligunt nopvdocv in utroque textu Matthaei de con– cúbínatu seu unione illegitima: et sic explicant verba Iesu: « qui dimiserit uxorem suam, excepto casu concubinatus... » Tune non tantum potest di– mittere, cum non adsit vinculum, sed etiam debet. - Et hoc praesertim arguunt ex Mt. 19, 9, ubi clausula non est d µ~ &nl. nopvdq. « nisi ob fornicationem », ut habet V g., sed µ~ snl. nopvdq. = non, vel ne ob for– nicationem, sensu concubinatus. Sic diceret Christus: « quicumque dimi– serit uxorem suam, - non loquor de unione illegitima, quae in quaestio– nem non venit, cum vinculum non sit, - et aliam duxerit, moechatur... ». Itaque, mens Christi, utcumque clausula illa quae laborem facessit exe– getis intelligatur, clara est: vult nempe Christus matrimonium, abrogato divortio quod Deus humanae infirmitati condescendens in V. T. iudaeis concesserat, ad pristinam institutionem · revocare. Hoc quod ve_l ex Mat– thaeo iam constat, ex Marco et Luca luce clarius apparet. Et ut nullum effugium relinquatur, Marcus dicit reum adulterii fore, non tantum vi– rum qui dimiserit uxorem suam, sed etiam mulit::rem quae dimiserit virum suum. Scribens romatiis, apud quos non tantum vir, sicut apud iudaeos, sed etiam mulier poterat dimittere virum suum, hoc membrum reciprocum addidit (10, 12), ad pleniorem mentís Christi declarationem. Eodem modo interpretatus est Paulus mentem Christi, scribens: « lis autem qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego sed Dominus, .uxorem a viro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam, aut viro suo re– conciliari. Et vir uxorem non dimittat » (I Cor. 7, 10 s). Ita quoque Ecclesia, cui S. Scripturae custodiendae et authentice inter– pretandae mtmus commissum est, doctrinam Chri'sti semper intellexit; et nullam, praeter mortem alterutrius coniugis, causaµi dissolvendi matrimo– nii semel legitime contracti et consummati umquam agnovit, (secluso sic 20 In Ep. I Cor2, p. 120 (ad 5,1): Paris 1909. 21 «Les enseignements de Jésus-Christ», (Paris, 1946); p. 194-199, «Morale familia!». 22 «De Matrimonio et divortio apud Matthaeum», Bibl. 36 (1955), 149-151.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz