BCCCAP00000000000000000000544

216 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. lelo Mt. 19, 9; ubi etiam vir post uxoris adulterae dimissionem, ve– tatur aliam uxorem ducere, ne reus adulterii fiat 19. Nota. - Mt. 5, 31 s illustratur ex Mt. 19, 3-9 ubi de eadem re fusius agitur; hi vero textus Matthaei, quorum sensus controvertitur, lumen vi– cissim accipiunt ex loco parallelo Marci 10, 2-12, (et cfr. Le. 16, 18). Difficultatem creat in Matthaeo clausula quam ipse solus adhibet, tam 5, 32 (11:ixpe:x:,oc; Myou 11:opvdixc; = excepta fornicationis causa:), quam 19, 9 (µ.~ &11:t 11:opvdq. = nisi ob fornicationem). - Aliqui putant hanc dausulam non esse Christi sed Evangelistae, cum Marcus (10, 11) et Lu– cas (16, 18), eadem verba Christi referentes, nullam clausulae mentionem faciant. ~ Attamen silentium Marci et Lucae potest esse indicium, quod clausula illa respiciat quaestiones iudaicas inter Rabbinos disputatas, quae, si lectorum Matthaei intererant, pro lectoribus Marci et Lucae poterant omitti. Ideo clausulam, a Christo vere pronuntiatam, ille expressit, isti ta– cuerunt. - Hoc indicium confirmatur ex eo quod in quaestione proposita Jesu a Pharisaeis, solus Matthaeus addit incisum « quacumque ex causa» XIX't'IX 11:FJ.crixv ixt't'lixv; in qua additione latet allusio ad duas scholas, rigi– diorem Shammai, mitiorem vel laxiorem Hillel, quae causas sufficientes di– vortii vel restringebant, vel nimis facile multiplicabant. De sensu clau~ulae appositae in utroque textu Matthaei non convenit inter auctores. - Formula 5, 32 m,:pe:x.'t'oc; 11.. 11:opvdixc; videtur respi– cere locutionem i1-rri:i7:g ~ turpitudinem rei, (gr. &crx-y ¡µ.ov 11 :pcx.yµ.ix , Vg. = aliquam foeditatem), qua in Deut. 24, I exprimitur causa sufficiens divortii in Vet. Lege. - Quid igituri: excipitne Iesus, abrogans divortium, aliquam causam illud iustificantemi - Ita videtur: cum essentiali tamen discrimine quoad e:ffectus divortii. In Lege veteri erat plenum seu perfectum, nempe cum solutione vinculi; ideo cavebatur ut dimittens scriberet libellum repudii, et daret in manus mulieris dimissae, quo illa posset probare suum statum liberum, et alii nubere. In Lege autem nova divortium proprie dictum abrogatur; siquidem Christus non modo nihil dicit de dando libello re– pudii, sed explicite asserit tam virum dimittentem quam mulierem dimis- 19 De hac pericopa « divortium » respiciente, sicut de parall Mt. 19, 3-12, et aliis, cfr. A. ÜTT, Die Auslegung der Texte über die Ehescheidung, (Ntl. Abhandl. III, 1-3: pp. VIII-304: Münst i W. 1911). - E. VoGT, Die Ehegesetz Iesu. Bine exegetisch kanonistische Untersuchung von Mt. 19, 3-12; 5, 27-32; Me. 10, 1-12; Le. 16, 18 » (pp. VIII-186: Freib i Br, 1936). - l. BoNSIRVEN, Le divorce dans le Nouveau Testa– ment, (Paris-Tournay, 1948: pp. 94). - S. LARRAÑAGA, S. Mateo 5, 32; 19, 9, y la indisolubilidad del matrimonio cristiano, en Verdad y Vida, 7 (1949) 53-74. - K. STAAB, Die Unaufioslichkeit der Ehe, und die Ehebruchsklauseln, in 'Festschrift Eichmann': (Paderborn 1940); pp. 435-52. - Idem: Zur Frage der Ehescheiduñgstexte im Mth. Evañg., Z. f. Kath. Theol. 67 (1943) 36-44. - J. SICKENBERGER, Die Unzuchtsklau– sel im Mt. Theol. Quartalsch. 123 (1942) 189-206. - Cfr. quoque 'Ange– licum', 20 (1943) 128-42: et 'Bíblica' 26 (1945) 133-46.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz