BCCCAP00000000000000000000544

214 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. se ad homicidiurn tendat, tan gravis judicatur in lege Christi, quarn homicidium in Vetere; imo gravior: quia «judicium» hoc altero loco significat tribunal divinum, agitur enirn de peccato interno, cujus. solus Deus judex esse potest; senteritia vero capitalis in tribunali divino lata, est mors aeterna. Si ira interna verbis contumeliosis manifestatur,. et peccatum crescit et poena. Contumeliae autem aliae aliis sunt graviores. Raca (forsitan ab hebr. P'1=levis, vane, vacue 17, sine cerebro, etc.) ponitur ut exernplurn pro· ornnibus conturneliis, quibus defectus physici et naturales alicujus irridentur. Iste « reus erit con– cilio» = Concilium, (gr. cruvéapwv) erat maximum judaeorum tribu– nal quod de causis gravioribus judicabat, et poenam mortis, diversis. modis inferendae, decernebat. - « Fatue », (gr. µ.wpé)=stulte, (stultitia, in V. T. et praesertim in ll. sapientialibus, de moribus dici solet), religiosos et morales defectus potius spectare videtur; ut cum quis, ira excandescens, alium appellat « impium » « atheum », et similia. - Hic « reus erit gehennae ignis ». Inter diversa mortis genera, quae Synedrium decernere poterat, erat mors per ignem, omnium crudelissima, quia ferro ignito in guttur immisso fiebat. (LAGRANGE). - Gehenna ignis; vocatur sic vallis Hinnon, ad Occid. et Merid. Jerusalem sita; quae abominabilis evaserat judaeis ob cultum Moloch, in cujus honorem infantes· vivi cremabantur (4 Re. 16, 3; 13, 10; etc.); eam pius rex Josias, ut horrorem judaeis incuteret, contami– navit. Aiunt quoque immunditias Urbis ibi jactari, easque, ne publicae nocerent sanitati, perpetuis ignibus cremari solitas (CALMET, Dict., s. v. « Gehennom »). Ferunt praeterea, traditionem tempore Christi exstitisse, cadavera 85.000 Assyriorum sub Ezechia rege occisorum (4 Re. 19, 35), in vallem Hinnon projecta fuisse, quae proinde semper vermibus scatebat. Ideo Christus Gehennam ut figuram inferni assumens, duo inferni supplicia distincte commemorat: vermem rodentem, et ignem inextinguibilem: « Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur » (Me. 9, 44. 46. 48 Cfr. BossUET, Méditations sur l'Évangile; ad Mt. 5, 21 sq.) 1s. 17 Gen. 37, 24, req, gr. xev6i;, Vgt. vacuus, dicitur de cisterna in quam fratres Io– seph miserunt eum: erat req= vacua, sine aqua. De personis, cfr. Iud 11,3 18 De tota hac pericope Mt. 5, 21 sq., circa quintum (respective sextum) Deca– logi praeceptum cfr. bonam commentatiunculam REv. *PATON. J. GLOAG. Our Lord's View of the Sixth Commandement,: in « Expository Times», 4 (1892-93), 492-96. Bene exponit diversos terminos quibus et gradus reatus, et gradus poenae eis respondentes exprimuntur. - Sicut raka est aramaicum (vel hebraicum), ita putat etiam more esse vel esse posse hebraicum, cum sensu quo occurrit in Ps. 78 (77), 8; exasperans, perversus, rebellis, contumax.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz