BCCCAP00000000000000000000544

SERMO MONTANUS: MTT. 5-7; LC. 6, 17 ss. 213 'tenta :in Eo et ab Eo esse adimplenda. - Nam «Lex et prophetae usque ad Joannem... » (Le. 16, 16): et Finis Legis, Christus (Rom. 10, 4), qui'« factus est sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redi_meret » (Gal. 4, 4 sq); id est, Legi se subjecit, ut alios a Legis onere liberaret. v. 19 - Boni et malí Magistri. In regno caelorum (messianico) parum vel nihili reputantur (« minimus vocabitur ») illi Doctores, qui docent legem esse observandam, sed eam ipsi non observant; (alludit ad scri– bas et pharisaeos, qui «dicunt..., et non faciunt »; Mt. 23, 1-4): illi vero Doctores magni aestimantur, qui id quod docent, exemplo suo ·corroborant; imo prius faciunt, quam doceant (sicut Christus, Act. I, I, et Paulus, Rom. 15, 18 sq.). 1) De justitia Veteris Foederis per Noví Foederis justitíam perficíenda · {Mt. 5, 20-48). Hanc sectionem gravi Christus monito :incipit et claudit: «Cives novi regni non debent justitiam pharisaicam, externis tantum apparen– tiis contentam, imitari (v. 20); sed Patris caelestis, qui vere sanctus est, perfectionem aemulari (v. 48) - Ad majo~em novae legis perfec– tionem ostendendam, desumit Christus exempla ex quinto, sexto, et secundo Decalogi prae~epto; quibus additur lex talionís, et caritas proximi. A) De quinto Decalogi praecepto (vv. 21-26). Non p ro h i b en - t u r solum actus graviores, sed et leviores; non tantum peccata ex– terna, sed etiam interna; ipsa radix mali att:ingitur et evellitur. Ho– minem occidere aut percutere, peccatum est et crimen ad Judicium {=Tribunal minus, viginti trium membrorum, quod sententiam ca– pitalem ferre poterat; cfr. supra, Prolegomena) deferendum: quod si homicidium voluntarium et illegitimum fuisse repererit, sententiam mortis :in iniustum occisorem decernet. v. 22 - «Ego autem dico vobis »; Auctoritatem Legislatoris, parem Jahwéh antiquae Legis conditori, sibi vindicat Christus 1 6. «Quicum– que irascitur fratri suo, reus erit judicio »: In his omnibus loquitur Christus accomodate ad jus poenale judaeorum, ut ab ipsis facilius :intelligatur; verba tamen ejus, potius quam de delictis ab humano tri– bunali judicandis et puniendis, sumenda sunt de peccatis, et de poenis spiritualibus a Deo judice :infligendis. Sola ira :interna, dummodo per 16 Est princ1prnm receptum in theologia iudaica « neminem, sive prophetam, sive ipsum Messiam, posse modificare vel abrogare praecepta. Moysis, primi maxi– mique prophetarum ». Iesus ergo hoc faciens, implicite Deum se declarat. (Cfr. l. BONSIRVEN, Les énseignements de I. Christ, p. 393 ss.).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz