BCCCAP00000000000000000000544
QUAESTIONES DE SABBATO 205 reddendo. - Ex potentia quoque Christi sequitur, quod in eum cre– dere oporteat, cum tota oeconomia salutis fuerit ei commissa; ipse resuscitat mortuos, judex est omnium, vitam aeternám solis creden– tibus in eum concedit. - Incredulitas judaeorum inexcusabilis est, quia plura argumenta luce clariora, quae eos ad credendum in Chri– stum constringere deberent, spernunt. - De Christo enim testimo– nium perhibuit: a) Joannes, quem ipsi merito ut prophetam habebant; (5, 33-36); b) opera divina, quae ipse facit coram eis (5, 36b); e) ipse Pater (5, 37 s.); d) et Scripturae quas ipsi quotidie pervolutabant (5,. 39); e) ipseque Moyses, quem tan.ti faciebant (5, 45-47). - Ratio incredulitatis eorum alia non est quam perversitas cordis qua in om– nibus, non Deum, sed gloriam propriam quaerebant (5, 40-44). B) Jesus in Galílaea discípulos Sabbato confricantes spicas dejendít 2: adducto exemplo Davidis esurientis, et panes sacros propositionis co– medentis: si necessitas eximebat Davidem a Lege, nunc quoque par necessitas discipulos Jesu eximeret (si reapse in eorum actione violatio requiei sabbaticae esset). Sed praeterea, et hoc erat praecipuum, disci– puli spicas sumpserant et manducaverant in oculis Jesu, ipso permit– tente et approbante: at Jesus, Filius Hominis (=Messias) est Dominus Sabbati 3; potest ergo legem illam interpretari, modum eam obser– vandi determinare, et, si placet, eam abrogare. Igitur, discipuli ejus non stmt inquietandi. - En, alia declaratio divinitatis Jesu. Deus, Jahwéh, tulerat legem Sabbati; et Jesus se dicit Dominum Sabbati,. de ipsa Jahwéh lege disponentem: ergo aequalis Deo, et Deus est. C) Alío Sabbato hominem mancum sanat in Synagoga. (Le. 6, 6-11; Me., 3, 1-6; Mt. 12, 9-14). Forsitan accidit hoc in synagoga Capharnaum: (cfr. Me. 3, 1 coll. 2, 1) - Jesus condemnat spiritum durum et immitem pharisaeo- 2 Le. 6, 1-5; Me. 2, 23-28; Mt. 12, 1-8. 3 Me. 2, 27 sq. habetur argumentum Christi, quod vocatur enthymema, quo pro– bat se esse Dominum Sabbati. - «Sabbatum propter hominem facturo est, et non horno propter Sabbatum. !taque Dominus est Filius Hominis etiam Sabbati ». - Il– lud «etiam » supponit hanc praemissam majorem: «Filius Hominis est Dominus ho– minis; Atqui Sabbatum propter hominem facturo est; Ergo Filius Hominis est Domi– nus etiam Sabbati ». Nam si ejus in cujus utilitatem Sabbatum institutum est Domi– nus est; multo magis ipsius Sabbati Dominus est. (Cfr. THIBAUT, in Nouvelle Revue théol.,, 59 (1932), p. 257). ,- Observa similem sententiam 2 Mach. 5, 19: ou aLoc -rov -r6ri;ov 't'O ~&vo~, &X>.cx. aLoc 't'O ~&vo~ 't'O\I -r6ri;ov ó KópLO~ &~e)..é~O('t'O. Vgta. « non propter locum ( = Templum) gentem, sed propter gentem locum Deus elegit ». Tum « Sabbattrm » (Evv. ), tum «Templum » (Mach.) a Deo constituta sunt, et in servi– tium hominis destinata.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz