BCCCAP00000000000000000000544
PARALYTICI SANATIO: MTT. 9, 1-8; PARALL. 199 Jesus, quod male (Mt.), id est, injuste verbis suis blasphemiae notam inurant. « Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata; an di– cere; Surge et ambula: ». Equidem, s( de solis verbis agitur, aeque facile est dicere unum et alterum: agitur vero de verbis imperii, quae effe– ctum sortiantur, omnibus visibilem. Hoc sensu difficilius erat dicere paralytico: 'Surge et ambula'; quia si verba vana erant, irrisioni ex– ponebatur, et mendax comprobabatur etiam in retnissione peccatorum, quae experientiae sensuum non subjacet. Igitur, dicit Jesus, ut ex re difficiliore faciliorem agnoscatis, ut ex visibili potestate operandi mi– racula, invisibilem quam mihi attribuo et exerceo, remittendi peccata adtnittere cogamini; « (ait paralytico): Tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam ». Curatio paralytici fuit instantanea et perfecta; nam ad verbum Jesu confestim surrexit, et qui prius, viri– bus et nervis resolutus, opus habebat a quatuor gestari, nunc solus abit, grabatum suum secum portans. « Et stupor (gr. éxcr't'ou:rn;) appre– hendit omnes (Le.), maxime vero turbam » (Mt.); quia si pharisaei et scri– bae non poterant et ipsi factum Jesu non tnirari, tamen Deum non glorificaverunt, sicut turbae, sed potius rubore perfusi, invidia et li– vore tabescebant. Turbae e contra in amore et aestimatione J esu ma– gis confi.rmatae, et coram potentia tan suprahumana timore religioso et reverentia correptae, glorificabant Deum, « qui dedit potestatem talem (= 't'OLO(.Ú't''YJV, tan magnam) hominibus » (Mt.); et dicebant: « Quia numquam sic vidimus » (Me. ) ; « vidimus mirabilia 1 9 hodie » (Le.). N. B. - a) Cave ne confundas curationem hujus paralytici Synopti– corum, cum illo Joannis (5, 1-15), cui Jesus eadem verba dicit: « Surge, tolle grabatum tuum, et ambula»: nam locus utrobique est diversus; Ca– pharnaum (Synopt.), Jerusalem, in piscina Bethsaidae (Jo.): tempus quoque differt; tempus commm1e apud Synopt.; festum aliquod (probabiliter Pascha), et Sabbatum apud Joannem: causa murmurationis adversariorum est etiam diversa; hinc violatio Sabbati (Jo.), illinc blasphemia (Synopt.). - b) Illu– stre exemplum praebet narratio ista ut specimen quaestionis synopticae, praesertim in illo anacolutho: « Ut autem sciatis quia Filius Hominis..., ait paralytico: tibi dico: Surge, tolle lectum tuum... » Cum magna similitudine, differentiae non desunt. 19 1tocp&3o~oc, (hlc tantum occu.rrit) = praeter opinionem; id quod praeter omnem exspectationem accidit, et ideo admirationem excitat: = mirabilia.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz