BCCCAP00000000000000000000544

JESUS IN GALILAEA 195 inter judaeos et samaritanos efficiebat, et quae locum legitimum cultus respiciebat. Eratne Deus adorandus in Hierusalem, uti judaei asserebant, an in Garizim, uti faciebant samaritani: - Jesus respondet distinguens id quod hactenus fuit, et quod in posterum erit: usque nunc Judaei, a quibus salus (= salvator) venit, quique Deum ex revelatione cogni– tum colunt, et quidem, juxta Legis praescriptum, in Jerusalem, legiti– mum habuerunt cultum; sed ex nunc, Deus vult cultum magis spiri– tualem, quia « Spiritus est Deus, et eos qui adoran! eum, in spiritu et veri– tate oportet adorare »: Deus neque materialibus victimis indiget (Ps. 49, 7-15; 50, 18 sq. ), neque certo loco circumscriptus est; ideo cul– tum suae naturae spirituali magis conformem praescribit: spiritualem quoad substantiam et modum, tmiversalem quoad locum. (N. B. - Non reprobat Christus his verbis cultum externum, sed praenuntiat ritum judaicum abolitum iri). Tandem Jesus revelat mulieri se esse Messiam: ipsa credidit, et tanto gaudio affecta est, ut relfota hydria sua, cucurrerit ~d Sichar, ut bonum nuntium concivibus afferret, neque destitit, donec eos ad Jesum adduceret, et ejusdem boni parti– cipes efficeret. Apud eos mansit Jesus biduo, acquiescens petitioni eorum. § 4 - ]ESUS IN GALILAEA Pergens deinde in Galilaeam, cum illuc pervenit, exceperunt eum cum gaudio, quia viderant signa quae superiori festo Paschatis in Je– rusalem fecerat. Praedicavit in Nazareth (Le. 4, 16-30) 1 4 , deinde tran- 14 Disputatur utrum visitatio nazarethana a Le. 4, 16-30 narrata, eadem sit an diversa ab illa quam alii duo Synoptici posteriori tempore ponunt (Mt. 13, 54-58; Me. 6, 1-6). - Distinctionem defendentibus adstipulamur; a) quia plura sunt ad– juncta diversa, praesertim dispositio audientium erga Jesum; b) quia tempus est diversum: nulla autem affertur ratio cogens ut probetur Lucam, relicto ordine quem sibi proposuit, facti narrationem anticipasse. Afümde, cum Mt. et Me. conveniant in posterioris temporis indicatione, non possunt absque violentia ad tempus a Le. indicatum (initium ministerii galilaici) trahi. Ergo diversa facta referuntur. - Non desunt qui non modo duás, sed tres visitationes Jesu nazarethanas distinguunt: ita LEVESQUE, qui pericopem Le. in duas partes, totidem visitationibus respondentes, secat; Le. 4, 16-22; et 4, 23-30: (Cfr. Nos quatres Évangiles, pp. 56-58; 105 sq.; 358-362). - Ita quoque AMMONIUS ALEXANDRINUS, sive quicumque auctor est « Har– moniae evangelicae » a VICTORE CAPUANO e graeco in latinum conversae, dividit narrationem Le. 4, 14-30, de praedicatione Jesu nazarethana in duas partes: primam (vv. 14-21) ponit capite 18 (= integra harmonia disponitur 181 capp.); alteram (vv. 23-30) narrat simul cum Mt. 13, 54 ss.; et Me. 6, 1 ss., eamque ponit cap.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz