BCCCAP00000000000000000000544

JESUS INSTRUIT NICODEMUM: JO. 3, 1.-21 193 vv. 19-20 ..., Ratio incredulitatis: « Hoc est autem judicium », vel haec est cau:sa condemnationis, rejectio lucis, seu Christi, qui est lux vera. Homines vitam deordinatam agentes, vitiis et concupiscentiis servientes, qui « tenebrae » a Jo. 1, 5 appellantur, non tantum « dili– gtmt magis tenebras quam lucem », voluntarie manentes in incredu– litate et errore, sed odio habent lucem, quia ipsa opera eorum mala ma– nifestat, cum magna eorum confusione. v. 21 - Sicut in praecedenti versículo, sub forma generali omnis qui respiciuntur praesertim judaei (I, 11), ita in hoc, sub eadem forma, respectum specialem ad Nicodemum videre licet, qui « venit ad lu– cem », ad Christum, ut ab eo doctrina sua illuminaretur. - Nonnulli, ut *ZAHN 9, urgent hanc rationem, ut ostendant sermonem Jesu huc– usque se extendere, et Nicodemum adhuc praesentem alloqui. CoNCLUSIO. - Summa totius colloquii haec esse videtur: « Vita supernaturalis animae hominibus per Christum allata ». - Initium hujus vitae habetur per baptismum (vv. 3-9); incrementum accipitur per fidem in Christum, et per opera lucís, hoc est, opera bona, facta in' veritate (vv. 11-13. 21); consummatio autem est vita aeterna (vv. 15-18); haec vero vita in omnibus suis gradibus a Christo in Cruce exaltato profluit (v. 14); omnia denique bona ista ex immensa Dei caritate procedunt, qui Filium suum misit, ut passione sua mundum salvaret (vv. 16. 17); Deus pro parte sua nihil om.isit ut homines sal– varentur: qui damnantur, propria culpa pereunt (vv. 18. 19). (Cfr. HOLZMEISTER, S.J., « Grundgedanke und Gedankengang im Gesprii– che des Herrn mit Nikodemus » (Jo. 3, 3-21); in « Zeitschrift für kathol. Theol. », 45 (1921), pp. 527-48 - ltem, * G. STEVEN, « Nikodemus »; in « Expository times»; vol. 31, [1919-20]', pp. 505-508). § 2 - JESUS IN JuDAEA (Jo. 3, 22-36) Post Jestum Paschatis, Jesus, relicta Urbe sancta, percurrit diu re– gionem Judaeae, ubi neophytis plurimis ad se venientibus conferebat et ipse per discípulos suos baptismum paenitentiae. Quo cognito a discipulis Baptistae, qui interea ex Bethania trans Jordanem in Aenon juxta Salim 1 o migraverat, narraverunt magistro suo quod accidebat. 9 Cfr. Das Ev. des ]oh., p. 212; (3 et 4 ed., Lipsiae, 1912); cfr. quoq~e *Gornir, L'Évangile selon S. Jean. 10 Aenon ( = fontes) erat 12 Kmt. ad meridiem Beisan, cis Jordanem.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz