BCCCAP00000000000000000000544

192 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS I. exigit fidem verbis suis, manifeste est Deus. - Habetur quoque hic communicatio, quae dicitur, idiomatum, nam ea quae Dei propria sunt, praedicantur de Filio Hominis. 7 vv. 14-15 - Necessitas .fidei in Christum ad salutem. Sicut obligatio credendi eruitur ex auctoritate magistri caelestis, ita necessitas fidei deducitur ex impossibilitate salutis pro his qui recusant credere in Christum. Christus, objectum fidei et fons salutis, exhibetur tam– quam crucifixus; nam útj;w&~vou = exaltari, in Joanne est quoad usum fere synonimum « cr-rct.upw&~wt.L=cruci.figi » 8. « Sicut Moyses exaltavit serpentem... »: Serpens aeneus (Num. 21, 8 sq.) erat symbolum sa– lutis a Moyse ex mandato Dei erectum, .ut percussi a serpentibus, aspi– cientes illud cum fide in Dei promissione, sanarentur (Sap. 16, 5-7 ss.). Christus erat veritas per signum illud figurata, quem Deus proposuit coram omnibus crucifixum, ut omnes illum aspicientes cum fide, vi– tam consequantur aeternam. N. B. - Plures opinantur colloquium Jesu cum Nicodemo hic desi– nere; quae autem sequuntur esse considerationes evangelistae. Haec senten– cia potius recens, - nam primus, quantum scio, eam defendit ERASMUS (saec. XVI) -, potest per se sustineri, nec desunt rationes quae, videntur eam commendare; attamen leviores sunt illis quae stant pro unitate sermonis integre a Christo prolati (cfr. ToLETUS, In Joannem). Praecipua est unitas contextus et argumenti in tota pericope, uti infra in conclusione videbitur. vv. 16-17 - « Sic Deus dilexit mundum... » - Missio Filii in mun– dum ex amore Dei procedit; qui amor magis adhuc elucet, si consi– deratur .finis illius missionis; nam dedit illum, vel tradidit illum, «non ut judicet mundum, hoc est, condemnet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum ». v. 18 - Condicio quae apponitur, ut hic fmis obtineatur, est .fides in Christum; quae etiam discernet ínter salvandos et damnandos; qui credit, salvabitur; qui non credit, «jam judicatus est », hoc est, adeo irremissibiliter damnabitur, ut sententia damnationis ex nunc cum ipsa incredulitate simul scribatur. - Unusquisque igitur potest sortem suam defmire, juxta modum quo se habeat erga Christum ejusque doctrinam. 7 Cfr. BILLO_T, De Verbo incarnato, 6• editio; thesis XIX, « De scientia Christi beata», ubi explicat theologice Jo. 3, 11-13; pp. 219-29 (Roma, 1922). s Cfr. Jo. 8, 28; 12, 32-34.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz