BCCCAP00000000000000000000544

JESUS INSTRUIT NICODEMUM: JO. 3, 1-21 191 modum ignoraverit, culpa vacabat; ignorantia autem facti dedecebat magistro in Israel, qui factum novae generationis scire debebat, quia pluries a Prophetis praedictum erat s; quoad possibilitatem et modum, Dei potentiae et scientiae committi debebant. Ideo Jesus suaviter Ni– codemum humiliat: « Tu es magister in Israel, et haec ignoras?». Et ut eum ad credendum inflectat, declarat suam auctoritatem, qua po– test ah omnibus fidem exigere. vv. 11-13 - Auctoritas magistri caelestis: Christus graviter mqnet Nicodemum, et omnes in eo 6 , de obligatione credendi doctrinam suam; quia Ipse perfectam omnium scientiam habens, ut eam nos doceret, de caelo descendit. « ..• Quod scimus, loquimur; et quod vidimus, testamur »: Jesus scit quia vidit, et quae plene scit, loquitur et testatur; ergo testimonium éjus verum est, et fide <lignum, et tamen Judaei testimonium illud non accipiunt. v. 12 - Si terrena dixi vobis, et non creditis... » _;_ Quod Jesus huc– usque docuit de nova nativitate, non est difficillimum, cum pertineat ad res terrenas, id est, quae fiunt in hoc mundo, in hac vita nostra mor– tali: sunt alía multo sublimiora, et humanam mentem in immensum excedentia, quia fiunt in caelo (&noup&.vux = caelestia); ut mysterium visionis beatificae et praesertim mysteria intimae vitae divinae, SS. Trinitatis, etc., quae docere vos possem, sed quae non possetis por– tare modo. v. 13 - Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo... - Dicit, unde illam scientiam hauserit: res caelestes ego solus perfecte cogno– sco, quia in caelo fui et sum. Nemo scit eas res, neque de illis loqui po– test, nisi in caelum ascenderit, ut ea videret et assequeretur: unus Fi– lius Hominis, qui descendit de caelo, quique proinde ibi antea erat (secundum divinitatem), solus Filius Hominis, qui est in caelo (secun– dum humanitatem, quae Verbo hypostatice conjuncta, omnia, etiam profunda Dei, in eo videt), perfecte callet omnia mysteria, non ter– rena modo, sed et caelestia. (Cfr. Jo. 1, 18). Tangit Christus his verbis motivum fidei, ejus obiectun:i formale, quod est auctoritas Dei revelantis: et cum Christus sibi vindicet hanc auctoritatem, profert enim scientiam propriam de rebus caelestibus, et 5 Cfr. Ezech. 36, 25-27; 11, 19 sq.; Zach. 13, 1. 6 Observa pluralem numerum, quo utitur Christus: « testimonium... non acci– pitis; dixi vobis, et non creditis... »; vel formam generalem et quasi impersonalem: « omnis qui credit... ; dilexerunt homines... »; omnis qui male agit... ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz