BCCCAP00000000000000000000544

e!, '· 190 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS I. Loquitur igitur de nova nat1v1tate spirituali, quae efficitur a duplici principio, « aqua et Spiritu >> (Sancto, deest in textu gr.); quae non con– currunt eodem modo: nam aqua est symbolum exterius illius gratiae interioris quae operatur purificationem animae; spiritus autem tribuit symbolo efficaciam, ut operetur id quod significat, et per verba ex– primitur. - Hic vero Spiritus alius non est, quam Spiritus Dei, vel, ut habet Vulgata, Spiritus Sanctus, vel, ut Joannes in Prologo dicit, Deus, qui sibi filias generat per novam eorum nativitatem (1, 12. 13). - Ex definitione Concilii Tridentini (sess. VII, « De Baptismo», can. 2), verba Jo. 3, 5 sensu, non metaphorico, sed proprio accipienda sunt. « Si quis dixerit, aquam veram et naturalem non· esse de neces– sitate baptismi, atque ideo verba illa Domini Nostri Jesu Christi: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto», ad metaphoram aliquam detorserit; A. S.». (Ench. Symb. [ed 21-23], n. 858). v. 8 - Cum Nicodemus sermonem Jesu non intelligeret, et novae doctrinae admiratione teneretur, ad ampliorem mentis suae declara– tionem adhibet Jesus comparationem ex mundo reali desumptam, quae est brevis parabola. Sicut in mundo physico sunt plura phenomena, de quibus minime dubitatur, licet sensus non possint ea in seipsis per– cipere, sed in suis effectibus; sic in mundo supernaturali, plura sunt quae captum intellectus superant, nec ideo possunt in dubiuip, vocari. Ita in ordine naturali est ventus; « spiritus, ubi vult, spirat »: licet ventus, sicut aliae res, habeat suas leges quibus regitur, cum tamen adeo sit subtilis, tot invenit impedimenta quae has leges modificant vel abro– gant, ut videatur nullam sequi legem fixam, sed suo arbitrio ferri. Vo– cem ejus audis, strepitus, vel murmur auditur, sed nescis unde veniat, aut quo vadat; cognoscitur quidem directio ventus, at nema valet de– terminare originem et exitum ejus, hoc est, in qua mundi plaga de– terminate incipiat, et ubi determinate cesset. - Sic est omnis qui natus est ex Spiritu: habetur in his verbis applicatio parabolae, quae, ut fert natura parabolarum, non est urgenda in omnibus suis adjunctis, sed in idea principali: sicut igitur nema dubitat de aeris exsistentia et ef– ficacia, licet multa circa eum ignorentur; ita de nova nativitate, quae per Spiritum, mediante lavacro regenerationis, operatur in homine, nemo debet ambigere, imo certissimus certitudine fidei esse debet, ta– metsi modus intimus et processus hujus regenerationis intellectum lateat. vv. 9-10 - Nicodemus, non tantum non percipit modum quo haec regenerado contingit, sed et ipsius possibilitatem in dubium vo– care videtur, dum interrogat: « Quomodo possunt haec fierü » - Quod

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz