BCCCAP00000000000000000000544

JESUS AD NICODEMUM: JO. 3, 1-21 189 et quia Jesus vocat eum « magistrum in Israel». Erat jam senex, ut videtur (v. 4). v. 2 - Venit ad Jesum nocte, quod S. Joannes ter repetit, cum de eo,loquitur; non est tamen statim reprehendendus de pusillanimitate, quia hamo tan principalis poterat justas rationes habere ad eligendum tempus nocturnum; ne videlicet fructus quem ex colloquio cum Jesu percipere volebat, a collegis suis Christo infensis impediretur. Collo– quium fortasse habitum est in parte superiore domus (terrazza}, ad quam per scalam externam accessus patebat 3, quin opus esset domum intrare; adeoque Nicodemus, qui secreto Jesum adire cupiebat, potuit accedere quin a domino domus videretur. Inde caelum conspiciebatur (stellis et luna plena [-erat tempus paschale], - ornatum), et aer le– niter insuffiabat; ex qua Jesus potuit proponere parvam parabolam de vento (v. 8), et loqui de caelo (vv. 12-13). - Jesum salutat reve– renter, et ad captandam sibi ejus benevolentiam, honorificas ei laudes tribuit, vocans illum magistrum excellentissimum, a Deo missum, et patratorem miraculorum. Ex miraculis recte arguebat Nicodemus doctri– nam Jesu esse caelestem et divinam. Ex his verbis Nicodemi licet ju– dicare de dispositione et intentione qua veniebat ad Jesum: humilita– tem praeseferebat, nam magister cum esset, ad· alium magistrum, a quo edoceretur, veni¡:e non dedignabatur; sincerum veritatis amorem habuisse apparet ex tato contexto; hic enim, et non vana curiositas eum impulit ut veniret ad Jesum: de facto suscepit doctrinam Jesu, et factus est ejus defensor (Jo. 7,_ 50-53), et discipulus. vv. 3-10 - Jesus videns Nicodemum bene dispositum, instruit eum de regeneratione spirituali, et de ejus necessitate: sollemniter asseverat Jesus (« amen, amen dico tibi ») necessitatem novae nativitatis; primo loquitur subobscure 4 , et verba ejus ad materialem, absurdam rena– scentiam a Nicodemo detorquentur: Jesus, iterum sollemniter asseve– rans, clarius explicat quod dixerat: non loquitur de novo ortu ma– teriali, sed de alio qui requiritur ut quis « possit introire in regnum Dei»; jamvero, cum « caro et sanguis regnum Dei possidere non possint » (I Cor. 15, 50), patet renascentiam materialem nihil ad hoc conferre. 3 Cfr. Le. 5, 19. 4 Ad lo. 3, 3: « Nisi qtús renatus fuerit &vw-&e:v ». Hoc adverbium, quod Vlgta vertit hic « denuo », melius verteretur, sicut alibi fit, per « desursum », « ex alto»: hic est sensus proprius et ordinarius huius adverbii (cfr. Mt. 27, 51;. lo. 3, 31; 19,. 11; lac. 1, 17; 3, 15. 17): item PP. Graeci, ut CYRILLUS Alex. et ÜRIGENES, PG 73, 268; et 13, 1617, sic explicant. (Cfr. l. BONSIRVEN, Les enseígnemerits.•., p. 277).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz