BCCCAP00000000000000000000544
SECTIO IV A PRIMO PASCHATE AD SECUNDUM. (Jo. 2, 13-4, 54; Me. 1, 14-2, 23; Le. 4, 14-6, 1; Mt. ?). Relicta Cana, et facta in Capharnaum brevi commoratione (Jo. 2, 12), instabat Pascha, et ascendit Jesus Hierosolymam; · ante festum, vindicavit sanctitatem domus Patris sui, ejectis mercatoribus, qui ani– malia ad sacrificia in atrio Gentilium vendebant, et nummulariis qui pecuniam communem cum sacra commutabant. Judaeis petentibus si– gnum in argumentum suae potestatis, promisit Jesus signum Jonae prophetae, id est; Templum corporis sui, ab ipsis judaeis resolvendum, tribus diebus Ipse instaurabit, seipsum a mortuis resuscitans. Haec nar– ratio pluribus de causis summi est momenti; quia Jesus in ea demon– stratur; a) Messias (Mal. 3, 1-3; Ps. 68, 10), et b) Filius Dei (Templum Jahwéh est domus Patris sui); et e) Deus; scientia et potentia divina praeditus; cognoscit futura libera (Judaeos Eum occisuros; « solvite= solvetis Templum hoc »: et « dicebat de Templo corporis sui »); et potentiam solius Dei propriam sibi adscribit, (seipsum resuscitabit, = « in tribus diebus excitaba illud »). Videtur hoc factum distinguendum esse ab altero simili, quod Jesus peregit ad finem suae praedicationis, quodque a tribus synop– ticis narratur (Mt. 21, 12 ss; Me. 11, 15 ss; Le. 19, 45 s) 1 • Durante septenario paschali, multa fecit Jesus signa, quibus per– moti complures crediderunt: inter quos speciali commemoratione di– gnus est Nicodemus. (Jo. 2, 23-25). § 1 - COLLOQUIUM JESU CUM NICODEMO. (Jo. 3, 1-21). Solus Joannes commemorat Nicodemum in Evangelio, et quidem ter 2 • Vocatur « prínceps Judaeorum » = &pxwv 'TWV louatx(wv; eo quod ad Synedrium pertinebat, probabiliter ex ordine Scribarum, quia di– citur pharisaeus, ex quorum secta ut plurimum asumebantur Scribae, 1 Cfr. rationes distinctionis breviter collectas et expositas apud Á. DURAND. St. Jean 11 Verb. sal. IV, 541 s. (Paris 1927). 2 Jo. 3, 1; 7, 50; 19, 39.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz