BCCCAP00000000000000000000544
186 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANTE PRIMUM PASCHA in verbis architriclini praecipuum est, ut notat P. DuRAND, est testi– ficatio de miraculo, licet ipsi forsitan incognito: quod ille gustavit, vinum est, imo vinum excellentius illo quod per totum convivium, quod jam probabiliter per aliquot dies durabat, potatum fuerat. - Jesus igitur, sicut in quantitate vini, ita et in ejus qualitate, munifi– centia vere divina egit. v. 11 - Finis et ejfectus miraculi. - Finis Jesu fuit manifestare glo– riam suam, id est, suam divinitatem (cfr. Jo. 1, 14); effectus vero fuit .fides discipulorum, non initialis, sed progressiva: hoc est, non tune in– ceperunt credere in eum, sed in ea fide quam de ipso habebant, con– firmati sunt. - « Hoc fecit initium signorum... »; ac si diceret: tale fuit principium miraculorum Christi, quorum primum factum est in Cana Galilaeae. Neque dicitur « primum » relate ad aliud quod fecit pastea in eodem pago (Jo. 4, 46 ss.); sed absolute primum omnium quae fecit publice, nempe, ad manifestationem gloriae suae 15. llla dies vo– catur a TERTULLIANO, non minus eleganter quam significanter, « dies natalis virtutum Domini », in qua dedit « prima rudimenta potestatis suae » 16 • Ita, dum excluduntur illa miracula quae ridicule confingunt evangelia apocrypha a Jesu infante, adolescente, juvene patrata, non videntur exclusa aliqua miracula privatim antea facta, ad sublevandam inopiam Sanctae Familiae: qui pie hoc crediderit, non videtur posse ex verbo evangelistae reprehendí (MALDON., In Joannem). N. B. - In quarto evangelio miracula Jesu vocantur signa= cn¡µe:'Loc tum ab evangelista, sicut hic, et 4, 54 etc; tum in ore Jesu (6, 26); tum in ore aliorum (3, 2): quia patrantur a Christo, et narrantur ab evangelista cum speciali intentione signi.ficandi et probandi divinitatem suae personae et suae doctrinae; ut ea videntes vel legentes fidem in Christum, Filium Dei plenam conciperent. Hunc fuisse scopum suum evangelista aperit in fine narrationis (20, 30 sq.), et pro tali scopo signa congruentiora selegit, quae non fuissent antea a Synopticis narrata. 15 Alii putant hoc miraculum dici primum relate ad ea qua.e fecit Jesus in Ga– lilaea; sanatio enim filii reguli (Jo. 4, 46 ss.), quamvis multa alía praecesserint signa in Judaea (Jo. 2, 23; 3, 2), dicitur secundum signum. At, quod facile de hoc altero, aegre de priore concesserim: nec enim vocatur primum = 1tpw-rov,, sed prindpium &pxi¡v; scilicet, non attendit~ relatio ad unum vel alterum, quod ex peculiari con– sideratione dicitur secundum vel tertium, sed ad omnia, quorum est initium. 16 TERTULL., De baptislJlo, 9; PL, 1, 1319.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz