BCCCAP00000000000000000000544

JESUS AD NUPTIAS IN CANA: JO. 2, 1-11 185 sed largiter, sed generose et munifice subvenisse, sicut postea fecit in simili miraculo multiplicationis panum, quorum, post satiatam in– numeram multitudinem, duodecim adhuc cophini superfuerunt (Jo. 6, 1-13). v. 7 - Ex mandato Jesu, ministri impleverunt aqua sex hydrias usque ad summum: quibus verbis iterum commendatur largitas Christi, et miraculi veritas ab omni suspicione reddítur immunis. Nam, ut antea monuit Evangelista; in illis amphoris ad purificationem desti– natis nihil antea fuerat ms1 aqua, et nunc omnibus videntibus, aqua implentur usque ad os. v. 8 - Christus simplici actu voluntatis conversionem aquae m vinum operatus est; et tune praecepit inservientibus ut haurirent, et ferrent architriclino, qui testis miraculi factus est. - Architriclinus erat moderator mensae, ad cujus nutum ministri, quorum caput erat, solliciti accurrebant, ejus mandata excepturi: cibi, antequam convivís apponerentur, ab architriclino degustari debebant: ideo Jesus jubet mi– nistris ut ferant architriclino: « et tulerunt ». v. 9 - Evangelista referens admirationem architriclini, qm 1gno– rabat quod evenerat, miraculum tmo verbo definit: · aqua vinum Jacta, nempe substantialis conversio aquae in vinum, quae praeludebat mirabiliori illi conversioni, quam Ecclesia aptissimo verbo Transub– stantiationem appellat. - « Ministri sciebant »; nempe, ex colore et odo– re cognoverunt aquam ab ipsis mox in hydrias immissam, non amplius esse aquam, sed in vinum fuisse mutatam. -,- Quod autem vinum, illudque optimum revera esset, architriclinus gustu suo ad dijudican– dum vina, ex ipso officio, assuefacto, comprobavit: et rei novitatc jucunde permotus, eamque exquirere volens, vocat sponsum, et le– pide dicit ad eum: v. 10 - « Omnis horno primum bonum vinum ponit »; qma 1mt10 convivii palatum de qualitate cibi et potus melius judicat; « et cum inebriati fuerint, id quod deterius est », quia tune, hebetato gustu, bonitatem vini aestimare non valent, et cum deteriori contenti sunt. Haec verba architriclini sumenda sunt ád modum proverbii, quod vel ex moribus formatum est (quamvis de tali more vestigium nullum adsit), vel certe ex ipsa rei natura. Excessus ebrietatis in nostro casu omnino est excludendus, ut patet, ex praesentia Jesu et Mariae: ce– terum verba architriclini, ex ipsa eorum natura proverbiali, non de– terminant casum particularem, sed in índole generali ·sistunt. - Quod \ ,•

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz