BCCCAP00000000000000000000544
JESUS AD NUPTIAS IN CANA: JO. 2, 1-11 183 conferebat ejus humanitas, sed totum a sua potentia divina pendebat. - Alii, ut FoNCK, non quidem reprehensionem, sive fictam sive rea– lem, .sed veram repulsam petitionis matris vident in verbis Christi; Ipse volebat et Eam et nos docere, se in opere Redemptionis, quod jam inceperat, perficiendo, non a Matris, licet sanctissimae et carissi– mae, desiderio, sed a Patris voluntate, omnino, semper et dumtaxat dependere. Nobis quidem magis probatur tertius ille sensus quem supra' locu– tioni «quid mihi et tibi » subesse dicebamus: a) quia videtur honori Mariae conformior: et aliunde nulla erat causa cur reprehenderetur, vel repelleretur, siquidem ipsa non petierat miraculum, ut FoNCK ipse fatetur, et multo minus volebat praevertere tempus miraculi a Patre dispositum; imo nihil petierat, sed necessitatem exposuerat: b) quia illa doctrina renuntiationis et independentiae Christi in opere Redemptionis, quam Jesus inculcare volebat, sat bene et efficaciter docetur etiam in hoc tertio modo: hinc enim Jesus vocat Mariam non «matrem », sed« mulierem » (rem:mtiatio); ,illinc vero verba ejus osten– dunt aliquam renitentiam voluntatis, et aliquam difficultatem ad con– cedendum quod desideratur (independentia): e) acquiescentia Jesu in– tercessioni Mariae per patrationem miraculi statim facti, sat clare di– cit, in verbis ejus neque reprehensionem neque repulsam contineri: d) verba Mariae ad ministros statim post responsionem Jesu, ostendunt Mariam in hac non vidisse reprehensionem neque repulsam. « Nondum venít hora mea ». - Pro varietate sententiarum in expo– sitione prioris partís hujus logií Christi, copiosa ítem est seges opinio– num in alterius partís declaratione; quas tamen singillati~ persequi non juvat, sed eam quam probabiliorem habemus, breviter exponi– mus. - Juxta interpretationem quam dedimus prioris partis, Jesus in hac altera dat rationem suae renitentiae, et aperit rei difficultatem; nondum enim venerat hora ejus, sel. momentum illud a Patre praede– finitum, quo se per miracula manifestaret mundo. - Cum tamen miraculum statim fecerit, dicendum est, aut illud momentum, quod nondum venerat cum Maria intercessit, jam venisse, cum fecit, mo.:. dico licet intervallo; aut tempus revera nondum venisse, oh reveren– tiam tamen Mariae iµtercedentis ari.ticipatum fuisse. - Utrumque est probabile: sed hoc alterum amplius forsitan commendatur a contextu; Maria enim, licet repugnantiam Filii ex rei difficultate ortam viderit, plane cognoscens cor Filii sui (LAGRANGE), et de potentia et bonitate ejus minime haesitans, imo de eventu secura, dicit ministris: « Quod– cumque dixerit vobis, facite ». - Hoc Maria dicere potuit, tum si ad
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz