BCCCAP00000000000000000000544

182. MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANTE PRIMUM PASCHA vincula carnis et sanguinis postponerent dilectioni suae, et omnibus renuntiandum esse praedicabat, voluit proprio exemplo praeire, so– cietatem et nomen matris relinquendo, quamvis jura et auctoritatem Matris in ea semper agnoverit 10 ; et etiam quia horae solemnitas, sive in Cruce sive in Cana, appellationem solemniorem, non teneriorem consulebat (LAGRANGE). « Quid mihi et tibi ». Locutio est frequens in Vet. et Novo Testa– mento, necnon in auctoribus profanis, arabibus, syris, graecis et latinis. Sensus hujus locutionis multiplex est, diversus pro diversis adjun– ctis personarum, negotiorum, et pro tono vocis quo profertur: ad. tres tamen possunt reduci: a) « quid mihi et tibi commune est »?~ b) « quid querelae mecum habes »?; e) « Quid negotii mecum habes », vel « quid a me vis»?. - In loco nostro altera significatio exclusa ma– net, quia evidenter nulla querela mota fuerat a Maria contra Filium suum, sed necessitatem praesentem ei exposuerat. - Ex aliis duabus, prima est longe frequentior in usu biblico, et emphatice negat quam– libet communionem animorum inter loquentes: « in hoc negotio nihil commune est inter me et te» (Cfr. 2 Sam. 16. 10; 4 Re. 3, 13; &). - In tertia significatione, rariore quidem sed non prorsus insolita, habetur animorum consensus, exprimitur tamen aliqua difficultas in concedendo quod petitur. Primam sententiam, sed modo exaggerato, tenet ínter Patres, s. lRENAEUS, et praesertim s. Jo. CHRYSOSTOMUS. Eorum explicatio non satis consulit honori Mariae, qúam de intempestiva festinatione (IRENAEus), vel de vanagloria (CHRYSOST.) corripuerit Christus. En verba CHRYSOSTOMI: « Volebat (Maria)... se splendidiorem per Filium reddere. Et forte hmnanum quippiam passa est, ut et fratres ejus, qui dicebant: « Manifesta teipsum mundo» (Jo. 7, 4), quod vellent ex miraculis sibi gloriam comparare. Ideo... illi (Mariae) asperius respon– dit: « Quid mihi et tibi » 11. - « In verbis illis, - dicit Angelicus, - CHRYSOSTOMUS excessit » 12. - Inter recentiores et modernos, piures tenent hanc sententiam, vitantes tamen quamlibet exaggerationem, sed non omnes eodem modo: alii ut MALDONATUS, vident in verbis Jesu fictam seu simulatam reprehensionem ad nostram doctrinam; ut ·videlicet ostenderet se non moveri ad miraculum illud patrandum ullo carnis aut sanguinis respectu, sed sola caritate, sicut ad illud nihil 10 Cfr. PoWER, in Vb Dni, 2 (1922), p. 129 sq.). 11 « Homilia 21 (20) in Joannem », PG, 59, 130 ss. 12 « Summa theol. », p. 3, q. 27, art. 4, ad 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz