BCCCAP00000000000000000000544

JESUS AD NUPTIAS IN CANA: JO. 2, 1-11 181 nurustrantium, dicit ad Jesum, ita ut praesentes non animadverterent: « Vínum non habent ». - In his verbis potius quam petitio, habetur mera necessitatis repraesentatio: hoc dum auctoritati maternae magis con– venit, ejus plenam confidentiam de Filii bonitate et animo misericordi commendat. - Ideo, videtur otiosum disputare de objecto petitionis Mariae: petieritne miraculum (uti complures volunt), an remedium naturale, v. gr. ut rogaret aliquem discipulorum, puta Nathanaelem, qui erat a Cana, afferre vinum ad reliquum. convivium (Ita FoNcK, op. cit.). - Maria nihil petivit, nisi quod implicite in ipsa necessitatis repraesentatione continebatur, scilicet, remedium necessitatis, Filio re– linquens modum illi subveniendi. v. 4 - Jesus Matri respondet: « Quid mihi et tibi est, mulier »?: non– ,dum venit hora mea». - Responsum hoc auribus nostris dure sonat, quia videtur quamdam reprehensionem et repulsam exprimere: ad hoc vitandum, nonnulli alteram partem responsionis interrogative le– gere malunt, ita ut nulla dissensio, plenus autem consensus Mariae et Jesu habeatur; verba Jesu id dicerent: « sine me facere; nonne venit hora mea»? = Ne cures, ego providebo ». (KNABENB., DuRAND, &. ; cfr. supra). Ot5rcw haberet sensum interrogativum, sicut Mt. 16, 9; (cfr. Me. 4, 40; 8, 17. 20). At vero, haec explicatio, praeterquam quod paucis auctoritatibus criticis fulcitur, minime est necessaria ad honorem Mariae tuendum: sententia enim, prout jacet, non fundit sensum pejorativum. - Et imprimís; appellatio « mulier » apud Orientales erat honorifica, vel saltem debito honori nullatenus opposita; et tali sensu et vi occurrit non tantum in Sacra Scriptura, sed penes auctores classicos graecos: « Apud graecos, - scribit *RosENMUELLER, - haec fuit compellatio et allocutio honestissimarum feminarum »; ipsis quoque reginis dabatur 9. In Evangeliis sexies extra nostrmn locum invenitur haec compellatio « mulier = yówx~ »; vdl., quater in Joanne (4, 21; 8, 10; 19, 26; 20, 15), semel in Mt. 15, 28; et semel in Le. 13, 12; et nusquam habet sensum despectus, sed ubique exprimit nobiles sensus cordis, sive compassionis, sive dilectionis, vel reverentiae et aestimationis. - Si autem ratio quae– ritur, cur Christus tum in Cana, tum in Cruce mulierem potiusquam matrem Mariam appellaverit, videtur petenda ex scopo didactico et oeconomia praedicationis Christi. nle, qui sectatoribus suis exigebat ut 9 Cfr. DmN. CAss., Histor. 51, 12. 5. Augustus sic compellat Cleopatram; XE– NOPHON, Cyrop. 5, 1. 6; HOMER., Illiad., 3, 204; Odyss. 19, 555 Ulyses Penelopem ¡óvocL vocat.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz