BCCCAP00000000000000000000544
178 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANTE PRIMUM PASCHA lum fuisse excelsum valde; neque Lucas silet omnino de monte, cum verbum &vrJ.yrJ.ywv quod adhibet, possit optime interpretari de addu– ctione Christi in montem; (&v&.yw = « sursum ago, in partem superio– rem, elevatam duco »). - Forsitan hoc modo componendae sunt duae narrationes Matthaei et Lucae. Diabolus duxerit Jesum ex loco deserti et montis Quarantenae ubi jejunaverat, in cacumen altissimum ejusdem montis, unde lata et pulcherrima regio aspectui patebat; tota Jordanis vallis, praesertim fertilis planities Hierichuntina; et ad Occi– dentem regio montana usque ad Jerusalem, cujus visio a solo monte Olivarum impeditur. Ex illo eminenti loco fecit illum videre per quandam phantasmagoriam diabolice productam in oculis Jesu omnia regna mundi. Quod agatur de quadam illusione optica quasi per dia– bolicam incantationem effecta, potiusquam de visione objectiva, conjici potest ex Le. 4. 5 « in momento temporis » = ev o"nyµy¡ xp6vou. - Diabolus sese glorians de illis regnis tamquam propriis, offert illa Christo, impiam adjiciens condicionem: « sí cadens adoraverís me »; = « dum– modo prostratus, me adores meamque agnoscas superioritatem ». - Satanas se dicit « dominum mundi », quia ipsi traditus est. - Reapse, proh dolor! postquam diabolus malis artibus deceperat homines, isti se ei tradiderunt, eumque, non modo singuli, sed regna qua talia, tamquam Deum elegerunt: Deus quoque in poenam peccatorum tra– didit homines in reprobum sensum, et pennisit ut ad tempus exerceret diabolus in mundo principatum suum. - Cui veritati conformans se Christus, vocavit diabolum « principem hujus mundi » (Jo. 12, 31), cujus imperium Ipse destruere venit (Me. 3, 22-28; et parall.). v. 10 - Propositionem sacrilegam non ferens Jesus, cum indigna– tione repellit tentatorem a se: « Vade Satana »; qui voluerat haberi ut Deus et adorari, nunc nomine proprio appellatur, et ignominia ejus revelatur: non ipse, qui adversarius (= Satan) Dei est, sed Dominus Deus est adorandus, et servitio debito colendus (Deut. 6, 13). - Dia– bolus itaque omnino delusus in sua exspectatione, nec amplius valens sustinere intimationem abeundi, et propriam confusionem, recessit, quin neutrum eorum quae sibi proposuerat, obtinuisset: vdl. neque scire potuit utrum Jesus esset Deus aut Messias, neque Eum potuit avertere a munere suo debite implendo. - Sed recessit, ut notat Lucas, (4, 13) « usque ad tempus », = &.xpL XrJ.Lpoü: usque ad horam a Deo. determinatam, quae probabiliter intelligenda est de tempore Passionis, quam Jesus vocat « horam inirnicorum suorum et potestatem tenebrarum » (Le. 22, 53).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz