BCCCAP00000000000000000000544

176 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANTE PRIMUM PASCHA Prior tentatio. (Mt. 4, 3 sq.; Le. 4, 3 sq.). - Occasionem sumens a fame, accessit tentator ad Jesum, et, ut sibi miraculoso modo provi– deret, incitavit, dicens: « Si Filius Dei es», sicut ex multis tuae vitae actionibus, maxime ex voce audita ad Jordanem, et ex Baptistae testi– moniis conjicio, « die, ut lapides isti panes .fiant »: forsitan sumpsit in manibus unum ex eis, porrigens illi, ut unum verbum super illum pro– nuntians, in panero converteret; Lucas enim in singulari habet: « die lapidi huic, ut panis :6.at ». - Diabolus suggerebat Christo satisfactio-– nem necessitatis naturalis eo modo qui defectum .fiduciae in Providentia Dei implicabat. - Ideo Jesus respondet, plenam suam fiduciam in'. Deo profitendo: « Non in solo pane vivit horno, sed in qualibet alia re,. quae procedit a Deo», = quam Deus disposuerit. Gladius, quo Jesus adversarium suum in triplici congressu profl.igat, est « gladius spiri– tus, quod est verbum Dei» (Eph. 6, 17; Heb. 4, 12). - Verba con– tra primam tentationem desumit Jesus ex Deut. 8, 3: ea agunt de manna, cibo mirabili in deserto filiis Israel per quadraginta annos dato: Moyses jam moriturus, invitans filios Israel ad considerandam boni– tatem Dei erga ipsos, et ad iactandam curam eorum fiducialiter in Do– mino, revocat eis in memoriam curam Dei in ipsis nutriendis longo tempore peregrinationis: « cum pane carerent, (id est, rebus quibus ordinarie horno sustentatur), Deus ipsis providit alio modo, cibum praebens tum ipsis tum patribus eorum incognitum, ut scirent quia « non in solo pane vivit horno, sed in omni, quod procedit de ore Dei... ». Sufficit igitur se committere Deo, « jactare cogitatum suum in Domino, et ipse enutriet... » (Ps. 54, 23). - Jesus proinde non ac– quiescit propositioni Satanae, utens potestate sua ad faciendum illud miraculum, sed Dei voluntati perfecte submissus, ejus Providentiae se committit. Tentatio altera. (Mt. 4, 5-7; Le. 4, 9-12). - Quia Jesus tantam fiduciam in Deo ostenderat, Satanas eum tentat de praesumptione et vana gloria. - Duxit igitur illum in Jerusalem, et posuit super pinna– culum Templi: diabolus, sive per aera Christum asportaverit, sive ambulando illum comitatus fuerit (MALDON.), vere tamen duxit eum in sanctam civitatem, (= est designatio Jerusalem, propria Matthaei; item 27, 53), ita vocatam ob sanctuarium in quo Jahwéh morabatur; « et statuit eum super pinnaculum Templi »: pinnaculum Templi videtur designare summitatem praeacutam anguli orientalis-meridionalis, in quo porticus Salomonis (= orientalis) et regia (= meridionalis) con– fluebant, in quibus, sicut et in toto atrio Gentilium magna populi frequentia esse solebat, praesertim diebus festis; (forsitan celebrabatur:-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz