BCCCAP00000000000000000000544
CHRISTI IEIUNIUM ET TENTATIONES 175 « Nihil manducavit in dieb13:s illis (quadraginta); et, consummatis illis, esuriit » (Le.). - Tune aecessit diabolus ad eum tentandum. Nota bene. - De tentationibus Christi haec habe: a) sunt Jacta realia et externa; id est, díabolicae suggestiones non solum animae Christi, sed etiam ejus sensibus, ut fortior esset tentatio, propositae sunt: dia– bofos externa, humana probabiliter forma, indutus, Christo stetit co– ram, lapides in panem convertendos monstravit, verba sonantia pro– tulit, Jesum vere in Jerusalem -et in montem transtulit, &. 2. b) Jesus tentatur ut homo, et pugnat ut homo, et victoriam refert ut homo, gratia utique Dei adjutus. - Ita, dum nobis, hominibus, viam eommonstrat et arma praebet, quibus tentationes vincamus, diaboli versutiam, qua explorare volebat utrum Deus esset, confundit. e) Tentationes Christi fuerunt mere externae, hoc est, per modum externae suggestionis dia– bolicae, quae animam ejus nullo vel mínimo vulnere affecerunt; ostium pulsavit diabolus, intro penetrare non licuit. « Tentari potuit, ait S. GREGORIUS, per suggestionem; sed ejus mentem peccati delectatio non momordit... ; omnis diabolica illa tentatio foris, non intus fuit » (PL, 76, 1135, Homilía 16 in Evangelia). - Neque enim alio modo poterat Christus tentari, cum in se omnia ordinatissima essent. d) Ten– tationes Christi sunt indolis messianicae: ipsis nempe, duo intendebat .diabolus; 1) explorare utrum Jesus esset Messias 3; et 2) si res ita erat, Eum avertere a munere suo implendo. e) Tentationes tan in 1 º quam in 3° .Evangelio tres numerantur; altera tamen et tertia ordine diffe– runt: quam Matthaeus secundo loco refert, apud Lucam tertia est; ,et quae in Mt. tertia est, in Le. secundo loco ponitur. - Commu– niter accipitur ordo Matthaei ut historicus in hac parte; dum Lucas sequitur hic ordinem potius systematicum: credibilé enim est diabo- 1um post intimationem Jesu, « Vade, Satana » (Mt. 4, 10), non amplius Illum tentare ausum fuisse, sed Illum « usque ad tempus » (Le. 4, 13) reliquisse. Igitur tentatio, quam Le. ponit tertio loco, habita est ante illam, in qua Jesus dixit verba: « Vade Satana »; sicut habet Matthaeus. 2 I. BoNSIRVEN alio modo conc1p1t rem: tentationes stmt quidem reales, sed non ~xeunt a dominio psychico, et sunt tantum internae. Hoc certum habet pro tertia (Mt.), et probabile pro secunda (Mt.); et forsitan idem tenendum esset de prima. (Cfr. Les enseignements de Jésus-Christ, (Paris, 1946), 103-9). 3 I. BONSIRVEN putat verba diaboli « Si Filius Dei es... » in prima et altera ten– tatione, non esse conditionem hypotheticam, sed realem, « quia es », vel « cum sis Jilius Dei, dic... »: diabolus enim sciebat Christi divinitatem (ibid.).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz