BCCCAP00000000000000000000544
SECTIO III A BAPTISMO CHRISTI AD PRIMUM PASCHA Baptismus Jesu (Mt. 3, 13-17; et parall.) est ejus veluti publica et sollemnis unctio ad munus Messianicum; non quod tune creatus sit Messias, ut Modemistae volunt, per conscientiam muneris tune primo habitam, sed id quod jam ah initio erat; at occultum hominibus manebat, nunc publice declaratur et fit manifestum: Ipse est Filius Dei naturalis, a Patre missus ut principem hujus mundi ejiciat foras, ablata ah eo praeda, et regnum Dei cum hominibus a se redemptis instituat. - Quomodo primam pugnam egregia victoria coronatam adversus Principem hujus mundi egerit, narrant Synoptici, praesertim Matthaeus et Lucas. § 1 - CHRISTI JEJUNIUM ET TENTATIONES (Mt. 4, 1-11; Le. 4, 1-13) Statim ac Jesus baptizatus est, « ductus est l a Spiritu (Sancto) in desertum »; = in regionem inhabitatam, quae ad N.O. urbis Jericho sita est, ubi mons Quruntul, vel Quarantena, 500 fere mt. supra mare Mortuum elevatur; ibi traditio, antiquitate venerabilis, signat locum jejunio Christi ejusque de hoste victoria sanctificatum. - « Ut tenta– retur a diabolo »: tentatio igitur Christi erat a Deo ordinata, directe volita: huic humiliationi voluit subjicere Filium suum Incamatum, ad majorem ipsius exaltationem, et ad nostram doctrinam et solatium. Ibi transegit 40 dies et 40 noctes (Mt.), cum bestiis (Me.): in illo loco solitario Christus, a cujusquam hominis societate remotus, soli Deo in altissima contemplatione vacavit, naturalem corporis activita– tem suspendens, ita ut famem non senserit, nisi postquam, transactis 40 diebus, ipse voluit esurire. Hoc videntur Mt. et Le. indicare, di– centes: « Cum jejunasset 40 diebus et 40 noctibus, postea esuriit » (Mt.); 1 Mareus dieit: « Et statim Spiritus expulit eum (Christum) in desertum », vel uti gr. in temp. praes. « ekballei », = expellit. - Haee expressio non est durior nisi apparenter, uti patet ex usu verbi «'ekballo » apud evangelistas; v. gr. Mt. 9, 38: « Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios... »; item Jo. 10, 4 de pasto– re proprias oves emittente; et Me. 1, 43 de leproso sanato et dimisso a Christo. - Unde Me. 1, 12 nil magis dieit quam Mt. 4, 1 « ductus » est, vel Le. 4, 1 « agebatur». Cfr. P. VANNUTELLI, Synoptica, 3 (1938), p. XXXVII).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz