BCCCAP00000000000000000000544

172 EVANGELICA CONCORDIA Encaeniorum, mense Decembri, venit iterum in Jerusalem (Jo. 10, 22 ss.), et asserit suam cum Patre aequalitatem; post hoc, ad vitandam Judae– orum persecutionem, secedit in Peraeam, (Jo. 10, 40), ubi multa in parabolis docet, quae a Luca praesertim commemorantur; = cena magna (Le. 14, 15-24); de filio prodigo (Le. 15, 11-32), de divite Epulone et de Lazaro mendico (Le. 16, 19-31). - In Peraea accipit nuntium de Lazara aegrotante, et mortuo, quem in Bethaniam ve– niens resuscitat (Jo. 11, 1-46); ex quo Judaei mortero Jesu decemunt; quapropter recedit ab Urbe in desertum prope Ephrem, et brevi ce– lerique itinere pertransit Samariam, Galilaeam et Peraeam, ipsis quasi valedicens, et monita salutis ubique in via relinquens; et sex diebus ante Pascha venit Bethaniam, ad portas Urbis sanctae, ubi in domo Simonis ungitur ínter convivium a Maria Magdalena (Jo. 12, 1-11). - Igitur, huic anno tertio adscribenda sunt omnia illa quae Synoptici habent ínter primam multiplicationem panum 25 et hebdomadam Passionis 26. 5°) A Dominica Palmarum ad Resurrectionem Christi. - Quia « non capit prophetam perire extra Jerusalem » (Le. 13, 33), Jesus, adveniente tempore a Patre caelesti stabilito, Jerusalem ingreditur triumphans, Dominica Palmarum; et in Templum veniens tamquam in domum propriam, omnia perlustrat; redit Bethaniam, ibique per– noctat. - Feria secunda, mane redit in Urbem, et in via ficui maledicit, in Templo autem profanatores castigat et ejicit: (in hoc videtur Mar– cus accuratius secutus ordinem temporis). - Feria tertia: mane re– deuntes in Urbem, vident Apostoli ficum pridie maledictam aruisse, · ex quo Jesus occasionem sumit loquendi de potentia fidei et orationis (Me. 11, 19-26); parabolas proponit, quae rejectionem populi judaici et vocationem gentium continent: a) de duobus filiis, alio obediente, alio inobediente; b) de perfidis vinitoribus; e) de nuptiis filii regis: - deinde urenti sermone, Scribas et Pharisaeos plane exsauctoratos con– fundit, eorum hypocrisim coram omnibus detegens (Mt. 23, 1-39). - Feria quarta: Apocalypsis Synoptica, quae vocatur, seu sermo Do– mini eschatologicus, in quo novissima Urbis et mundi praenuntiat: et ne Judex imparatos inveniat, ad vigilantiam hortatur, propositis parabolis de decem virginibus, et de talentis (Mt. ce. 24 et 25; et pa– ral.). - Feria quinta: Pascha paratur, et cenam novissimam cum Duo– decim celebrat, quos, Eucharistiam instituens, sacerdotes consecrat. 25 Mt. 14, 14-21; Me. 6, 33-44; Le. 9, 11-17. 26 Mt. 21, 1-9; Me. 11, 1-10; Le. 19, 29-40.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz