BCCCAP00000000000000000000544

EVANGELICA CONCORDIA 171 3º) A secundo Paschate ad tertium. - Hoc altero anno vitae pu– blicae includenda sunt omnia illa, quae narrantur inter factum spica– rum et primam multiplicationem panum, quae ex Joanne (6, 4) certo evenit circa tempus Paschale. De hoc anno Joannes perpauca habet, quia multa dixerant Synoptici: solum narrat Jo. (5, 1-47) curationem paralytici ad piscinam Bethzetha, et consequentem sermonem Jesu apologeticum. Hunc annum fere integrum Galilaeae evangelizationi dedicavit Jesus; ex qua Apostolos de}initive vocavit, jugiter praedicans regnum Dei, cujus legem fundamentalem in sermone montano tradit; docebat eos multa in parabolis, quibus naturam et proprietates regni Dei pro audientium captu illustrabat: turbarum admirationem et amorem excitabat, cum ob ejus doctrinam et modum eam tradendi (« tamquam potestatem habens »), tum ob miracula omnis generis, quae in gratiam miserorum patrabat. - Sed cum admiratione populi, clare apparet oppositio pharisaeorum et scribarum atque principum populi, qui opera Jesu calumniantur, ut ab. Eo simplices avertant. - Igitur, annus secundus decurrit a Me. 2, 23 usque ad 6, 33; et a Le. 6, 1 usque ad 9, 11; in Matthaeo autem, qui primam panum multi– plicationem cap. 14, 3-23 narrat, quaerenda s1mt illa quae cum Me. et Le. parallela habet. 4º) A tertio Paschate ad Dominicam Palmarum, ante Pascha Pas– sionis. - Hoc tertio anno Jesus expeditiones apostolicas suscipit: a) in Phoeniciam, ubi filiam Chananaeae sanat; b) in Decapolim, ubi secundo panes multiplicat, et multa patrat miracula; c) in Paneadem; ubi ad Caesaream Philippi habetur Petri confessio et Primatus promissio, quae scena quasi culmen Synopticorum efformat, cui in quarto evangelio respondet ejusdem Petri confessio post sermonem promissorium Eu.:. charistiae (Jo. 6, 68 sq.). - Item hoc anno, specialem curam adhibet Jesus in instructione Apostolorum, quibus adjungit 72 discipulos. - Hoc quoque anno tertio saepe loquitur Jesus de proxima sua Passione, ut contra scandalum Crucis Apostolos suos praemuniat. - Quartus Evangelista accurate indicat varia hujus anni festa, quibus ex multo– rum sententia respondent indicationes Lucae, qui ter in hoc anno ex– hibet Jesum versus Jerusalem euntem 2 4. Venit Jesus ad festum Taber– naculorum, seu Scenopegiae (Jo. 7, 2. 10), et multa docet; propter eum tum in turba tum in Synedrio dissensio fi.t; adulteram absolvit; caecum a nativitate sanat (ce. 8. 9). b) Ad festum Dedicationis, seu 24 Le. 9, 51; 13, 22; 17, 11; 18, 31; 19, 11. 28.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz