BCCCAP00000000000000000000544
EVANGELICA CONCORDIA 169 2) Omnes quatuor evangelistae, utpote historiam scribentes, chrono– logiam, quae una est ex notis historiae proprie dictae, saltem in genere servare censendi sunt, ita ut in dispositione materiae, gradatio, quae in evolutione dramatís Passionis, ex rerum natura, exspectanda est, observata conspiciatur. Ideo, ut ordo quem tenent relinquatur, aliqua ratio sufficiens afferri debet. 3) Non liquet cuinam inter Synopticos palma melioris chronologiae adscribi debeat, ut possit sumi tamquam ductor in coordinatione factorum: « Concordantia evangelica » ab AMMONIO ALEXANDRINO (circa 220-240) concinnata, Matthaeum ut du– cem sequitur; nostris diebus P. MuRILLO, S.J. (t1932) praefert quoque ordinem Matthaei, saltem a cap. 14; prima enim sectio, scilic,et 13 priora capita, systema.tico potius ordine disponitur 21. - Alii a Marco, sim– plicissimo et lucidissimo omnium, ordinem factorum in vita Jesu pu– blica sumendum esse putant; haec sententia apud eos. maxime invenit favorem, qui Marcum primum omnium scripsisse, et fontem cetero– rum (Ur-Markus) fuisse autumant; plerique sunt Rationalistae: ínter catholicos ordinem Marci sequitur BovER, S.J., Evangelforum concordia (Matriti, 1921). - Sed longe .plures exsistimant Lucam principem esse Synopticorum, quod attinet ad ordinein chronologicum narrationis; tum quia ipse opus stricte historicum in prooemio annuntiat (1, 1-4), tum quia in decursu evangelii vix quidquam deprehenditur in quo infidelis suae promissioni dici possit; et tune res .est adeo manifesta, ut nullus attente legens decipiatur. 4) Quia tamen Synoptici de mini– sterio Jesu in Judaea et Jerusalem vix loquuntur (quamvis et ipsi suppo– nant pluries ibi fuisse) 22 , dumJoannes de hoc maxime agit, nec omnino praeterit galilaicum ministerium, omnia distribuens per certa tem– porum spatia, indicatis accurate festis annuis, immo quandoque facta persequens per singulos hebdomadae dies 2 3; ideo videtur Joannem assumi posse et debere ut ducem ad facta vitae publica.e Domini alía ex aliis disponenda. 5) Synopticis igitur juxta Lucam prius ordinatis, eorum narrationes intra limites a Joanne indicatos concludendae sunt. Facilius est, et pro condicione hodiernae scientiae prudentius, Synopti– corum pericopas in diversas sectiones coadunare, et certo spatio tem– potis in quarto evangelio indicati adscribere: ordo autem singulorum factorum in hisce sectionibus statui nequit, cum notae temporis ple- 21 MuruLLO, La cronología della storia evangelíca, in « Civilta cattolica », 1910, IV, pp. 274-96, 658-72; anuo 1911, I, pp. 433-45). 22 Mt. 23, 37; Le. 13, 34. 23 Cfr. Jo. 1, 29. 35. 39; 2, 1. 12. 13. 23; &.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz