BCCCAP00000000000000000000544
DURATIO MINISTERII PUBLICI CHRISTI 167 CAESARIENSI 11 , et HIERONYMQ 12, ut ex IV Evangelio dare deducta: et ea fuit sententia fere commt11Ús usque ad recentiora tempora. Illam nos quoque iudicamus probabiliorem tum ex Ev Joannis tum ex Synopticis. Eam retinent ínter alios FR. X. PATRIZI, CORNELY, KNA– BENBAUER, MANGENOT, LADEUZE, HoMANNER (Bibl. Stud. XIII 3, 1908), MoMMERT, MuRILLo, *ZAHN, BovER, HETZENAUER, SrMON-PRADo, LussEAu-CoLLOMB, etc. Joannes commemorat tria saltem Paschata distincta, (videlicet, 1) 2, 13; II) 6, 4; III) 11, 55; 12, 1; 13, 1, etc.): probabiliter, quattuor; nam festum anonymum cap. V, 1 (quod in bonis codd, licet non op– timis, legitur cum art. ~ Éop-r~) 1 3 , videtur indicare festum Judaeo– rum per excellentiam, scilicet Pascha, sicut iam S. lRENAEUS contra Valentinianos explicabat 14 , et multi post eum intellexerunt, (v. gr. PETAVIUS, Rationarium temporum). Igitur, tempus ínter quattuor Paschata comprehensum efficit tres annos, quibus si adiungantur menses illi qui ínter baptismum et pri– mum Pascha defluxerunt, habebitur durado trium annorum et ali– quot mensium. Sed, etsi non admittatur festum Jo 5, 1 esse Pascha, videtur ex narratione Synopticorum ponendum esse aliud Pascha ínter duo ex– plicite commemorata a IV Evangelio (2, 13; et 6, 4): illud nempe implicite indicatum in facto spicarum confricatarum, quas per sata euntes apostoli manducabant 15 • Hoc paulo post Pascha accidisse de– monstratur, tum quia nefas erat segetes attingere; antequam manipu– lus messis hordeaceae, tamquam primitiae totius messis, in Templo offerretur altera die festi paschalis 16, tum quia, teste Luca (6, 1), id accidit « in sabbato secundoprimo », quod, licet cuinam diei respon– deat ignoretur, ab omnibus tamen admittitur esse unum e sabbatis ínter Pascha et Pentecostem. 11 Dem evang., 1. 8: PG 22, 626 s.; Hist. eecl., 1. 1, 10: PG 20, 111. - 12 In Dan. 9, 27; PL 25, 547. 13 Ceterum, ratio dubitandi num hoe festum anonymum Jo. 5, 1 sit Paseha, quae petitur ex defeetu art. in multis eodd., non est effieax; aliquando enim eop-rl¡ sine art. designat eerto Paseha, v. gr. in Mt. 27, 15; Me. 15, 6; Le. 23, 17 coll. Jo. 18, 39: ergo etiam Jo. 5, 1, etsi admittatur leetio sine art, potest e:óp-r~ desig– nare Paseha. 14 Adv. haer. II, 22, 1 s.: PG 7, 784, dicit: « Et post haec iterum secunda vice ascendit in diem festum Paschae, in Hierusalem, quando. paralyticum, qui iuxta natatoriam iaeebat..., curavit... ». Loquitur itaque lRENAEUS de Jo. 5, 1. 15 Mt. 12, 1-8; Me. 2, 23-28; Le. 6, 1-5. 16 Lev. 23, 9-22.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz