BCCCAP00000000000000000000544
166 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI nem primigenium IV Evangelii fuisse casu aliquo perturbatum, et ca– put VI ponendum esse ante caput V: ita ordo capitum esset, IV. VI. V. VII. - Praeterea, verbis Christi ad discipulos: « Nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt, et mes sis veniu » (Jo 4, 35), sensum mere proverbialem attribuunt, et nihil valere dicunt ad chronologiam vitae. Christi determinandam 8. Resp. - Non negamus aliquam probabilitatem inversioni ce. V et VI; attamen, observamus eam non habere ullum fundamentum in traditione textuali, cum omnes prorsus codd et verss tradant textum in ordine actuali: rationes vero internae quae adducuntur, utputa, aliquae incongruentiae quae sublatum iri dicuntur per inversionem illorum capitum, . non cogunt relinquere ordinem traditionalem; possunt enim alio modo sufficienter explicari 9. - Cavendum est ne aestimatio su– biectiva personal.is interpretis substituatur ordini obiectivo posito ab Evangelista, qui putandus est esse ille qui unice in codd. servatus est 10 • Quoad verba Christi in Jo 4, 35 videntur quidem primo aspectu esse proverbium: « vos dicitis », nempe, vulgo dicitur: « post quattuor menses, venit messis ». - At, in suo contextu proximo et remoto videntur habere simul sensum temporalem. Dixerat quippe Joannes 3, 22 Jesum, post primum Pascha (Jo 2, 13,) relicta Urbe sancta, transiis– se in terram (Provinciam) Judaeam, ibique demoratum fuisse, gr. oté– -rpL~ev (imperf durationis, continuationis). Nunc referens illud dictum Christi ad Apostolos de quattuor mensibus ad messem (4, 35), po– test putari illum velle implicite determinare sensum illius IM-rpL~ev, et dicere quandiu manserit Jesus in Judaea: nempe per octo fere men– ses, cum ad proximam messem, (quae post tempus paschale fiebat), quattuor menses deerant. III - Sententia trium annorum et aliquot mensium absque ulla hae– sitatione proponitur saec IV a patre Historiae ecclesiasticae, EUSEBIO 8 Cfr. PFATTISCH, o. s. B., Die Dauer der Lehrtatigkeit Jesu nach dem Ev. des hl. Joannes, Bibl. Stud., XVI (1911), 3. 9 Cfr. J. M. BoVER, ¿Es admisible la inversi6n de los ce. 5 y 6 de S. Juan?, Est. bibl. (1931), pp. 81-88. - Item: M. ZERWICK, Inversio ordinis, solutio difficultatum?: Vb. Dom. 19 (1939), 219-24. 10 Cfr. F. R. HoARE (cathol.), The original arder and Chapt.ers of St. John's Cospel, London 1944. - BRINCKMANN, S. J., Zur Frage der ursprünglichen Ordnung im Johan– nesev., Greg. 20 (1939), 55-82. - Uruccmo N1c., S. J., La teoría delle trasposizioni nel Vangelo di San Giovanni, Bibl. 21 (1950), 129-63. (Putat scriptor auctores inver– sionibus in IV Ev. faventes, nimis subiective procedere).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz