BCCCAP00000000000000000000544

DURATIO MINISTERII PUBLICI CHRISTI 165 plere, et rectae eorum intellectioni lucem affundere, accuratius distin– guens varias ministerii Jesu partes per diversa tempora et loca. b) Synoptici, unum Pascha Passionis commemorantes, nolunt excludere alia: imo implícite illa affirmant in factis vel dictis, quae supponunt tempus paschale 4. e) Modus, quo isti critici tractant Joannem, nimis expeditivus est, et canonem elementarem sanae criticae offendit: vox « Pascha >> in Jo 2, 13; 6, 4 critice certissima est, utpote quae in tota traditione textuali ha.betur: ergo saltem tria Paschata recenset; nec possunt haberi ut unicum Pascha, cum adiuncta temporis singulorum omnino diversa id facere prohibeant. · d) Textus lsaiae a Christo citatus Le. 4, 19 alludit ad annum sabbaticum vel Jubilaei, qui erat tempus remissionis debitorum et li– berationis a servitute; ideo « praedicare annum Domini acceptum » ídem est ac « annuntiare tempus, sine respectu ad eius durationem, quo Dominus vult, ex suo beneplacito, remissionem et liberationem spiritualem hominibus concedere ». Annus non semper servat suam significationem propria.m, sed interdum designat tempus in genere vel momentum a Deo destinatum s : unde « annus Domini acceptus », idem est ac « tempus acceptapile, dies salutis », ut in eodem sensu dicit Pau– lus 2 Cor. 6, 2. Ergo ex his verbis Christi nulla pro duratione mini– sterii Eius conclusio erui potest 6. e) lpsa recta ratio sententiam unius anni excludere videtur: nam ad commode disponenda tot facta Christi in Evangeliis narrata, spa– tium uno anno longius certe requiritur, nisi Christum, ut lepide ob– servat M. CANUS 7, cursorem facere velimus. 11 - Sententia duorum annorum, quae a nonnullis Patribus (SS. EPHRAEM, EPIPHANIO, APOLLINARI, CYRILLO ALEx.), proponitur, sed paucos deinde usque ad recentiora tempora habuit patronos, nunc a multis cuiusvis scholae scriptoribus retinetur, ut *ZELLINGER, *ScHMIDT, PFATTISCH, PRAT, LAGRANGE, etc. Dictint Joannem tria tantum Paschata distinxisse: festum vero anonymum cap. 5, 1 esse aliquod festum post Pascha secundi anni, aut ipsum Pascha c. 6, 4 notatum, quod 6, 4 di– cittir proximum, et 5, 1 iam advenisse. Putant enim isti auctores ordi- 4 Cfr. Le. 6, 1-5; 9, 10-17; Me. 6, 30-44, eoll. Jo. 6, 4. 5 Cfr. Jer. 48, 44. 6 Cfr. V. HARTL, Die Hypothese einer einjlihrigen Wirksamkeit Jesu, kritisch ge– prüft: Neut Abhand VII, 1-3; pp. VIII-352: Münster 1917. 7 De loe. theol. II, 5, ad 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz