BCCCAP00000000000000000000544

VITA PUBLICA D. N. IESU CHRISTI DUAE QUAESTIONES PRAEVIAE 1. - Duratio ministerii publici Domini Nostri Jesu Christi TRES dantur sententiae: Prima, quae dicit uno tantum anno Jesum publice docuisse; Secunda, quae ponit duos annos; Tertía, quae statuit tres annos. Haec quaestio libera est, cum nulla ex illis explicationibus possit dici sensu technico traditionalis: nam, neque Patres ínter se de hoc consentiunt, neque umquam ipsi in hac quaestione ad traditionem apostolicam provovant: sed potius arguunt ex indiciis quae in ipsa narratione evangelica reperiuntur, et quae a diversis diversimode aesti– mata, uni sententiae potiusquam alii favere putantur. I - Sententia unius anni, quae olim a Gnosticis, VALENTINO 1 et MARCIONE docebatur, sed etiam a CLEMENTE ALEx et ÜRIGENE, TER– TULLIANO, Juuo AFRICANO proponebatur, sequenti tempore fere de– relicta est, donec recentiori tempore plurium acatholicorum, et non– nullorum catholicorum, ut J. VAN BEBBER 2, BELSER 3, &, iterum in– venit gratiam. Urget haec sententia argumentum e Synopticis petitum in quibus unicum Pascha explicite commemoratur, illud nempe Passionis: Joan– nem autem ad Synopticos trahit, ita ut quoties nomen « Pascha » in IV Evangelio extra 'historiam Passionis occurrit, aut pro interpolatione posteriori habeat, aut dicat semper referendum esse ad unum idemque Pascha Passionis, pro methodo Joannis scribendi per círculos. Aliud argumentum desumit ex verbis Isaiae 61, 2, « praedicare annum Domini acceptum », quibus Jesus in synagoga Nazareth suum ministerium definivit. Resp. - Haec argumenta valde infirma sunt: nam a) omnes hodie conveniunt chronologiam vitae Christi, et in specie suae praedicationis, ex Joanne potissimum desumendam esse: Synopticos autem sub luce J oannis legendas esse; etenim post eos scribens, voluit Joannes eos com- 1 VALENTINUS confutatur a S. lRENAEO, Adv. haer. 2, 22, 1 s.: PG 7, 781 s. • 2 Zur Chronologie des Lebens Jesu, Münster in W. 1898. 3 Abriss des Lebens Jesu von der Taufe bis zum Tod, Freiburg i. Br., 1916.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz